Vigil of Pentecost
Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ezek 36:23; 36:24; 36:25-26; Ps 33:2
v. Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabÃmini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spÃritum novum, allelúja, allelúja
BenedÃcam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
v. Cum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabÃmini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spÃritum novum, allelúja, allelúja
Epistle
Acts 19:1-8
Léctio Actuum Apostolorum.
In diébus illis: Factum est, cum Apóllo esset CorÃnthi, ut Paulus, peragrátis superióribus pártibus, venÃret Ephesum et invenÃret quosdam discÃpulos: dixÃtque ad eos: Si SpÃritum Sanctum accepÃstis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque, si SpÃritus Sanctus est, audÃvimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Joannis baptÃsmate. Dixit autem Paulus: Joánnes baptizávit baptÃsmo pÅ“niténtiæ pópulum, dicens: In eum, qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est in Jesum. His audÃtis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. Et cum imposuÃsset illis manus Paulus, venit SpÃritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim. Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dÃsputans et suádens de regno Dei.
Gradual
Text is not available yet in this language.
Alleluia
Ps 106:1; Ps 116:1-2
Allelúja
V. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericordia ejus.
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli,
V. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Gospel
Joannes 14:15-21
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Si dilÃgitis me, mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et alium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobÃscum in ætérnum, SpÃritum veritátis, quem mundus non potest accÃpere, quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscétis eum: quia apud vos manébit et in vobis erit. Non relÃnquam vos órphanos: véniam ad vos. Adhuc módicum: et mundus me jam non videt. Vos autem vidétis me, quia ego vivo, et vos vivétis. In illo die vos cognoscétis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandáta mea et servat ea: ille est, qui dÃligit me. Qui autem dÃligit me, diligétur a Patre meo: et ego dÃligam eum, et manifestábo ei meÃpsum.
Offertory
Ps 103:30-31
EmÃtte SpÃritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ: sit glória Dómini in sǽcula, allelúja.
Communion
Joannes 7:37-39
Ultimo festivitátis die dicébat Jesus: Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ: hoc autem dixit de SpÃritu, quem acceptúri erant credéntes in eum, allelúja, allelúja.