All Mass Readings

Trinity Sunday

1962 Roman MissalSunday, May 31, 2026
Time after Pentecost

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Tob 12:6; Ps 8:2

Benedícta sit sancta Trínitas, atque indivísa Únitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.

Dómine, Dóminus noster: quam admirábile est nomen tuum in univérsa terra.

Benedícta sit sancta Trínitas, atque indivísa Únitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam.

Epistle

Rom 11:33-36

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános

O altitúdo divitiárum sapiéntiæ et sciéntiæ Dei: quam incomprehensibília sunt judícia ejus, et investigábiles viæ ejus! Quis enim cognovit sensum Dómini? Aut quis consiliárius ejus fuit? Aut quis prior dedit illi, et retribuétur ei? Quóniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt ómnia: ipsi glória in sǽcula. Amen.

Gradual and Alleluia

Dan 3:55-56; Dan 3:52

Benedíctus es, Dómine, qui intuéris abýssos, et sedes super Chérubim,

V. Benedíctus es, Dómine, in firmaménto cæli, et laudábilis in sǽcula. Allelúja, allelúja.

V. Benedíctus es, Dómine, Deus patrum nostrórum, et laudábilis in sǽcula. Allelúja.

Gospel

Matt 28:18-20

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Data est mihi omnis potéstas in cœlo et in terra. Eúntes ergo docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti: docéntes eos serváre ómnia, quæcúmque mandávi vobis. Et ecce, ego vobíscum sum ómnibus diébus usque ad consummatiónem sǽculi.

Offertory

Tob 12:6

Benedíctus sit Deus Pater, unigenitúsque Dei Fílius, Sanctus quoque Spíritus: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.

Communion

Tob 12:6

Benedícimus Deum cœli et coram ómnibus vivéntibus confitébimur ei: quia fecit nobíscum misericórdiam suam.