The Feast of Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Sap 1:7; Ps 67:2
v. SpÃritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Exsúrgat Deus, et dissipéntur inimÃci ejus: et fúgiant, qui odérunt eum, a fácie ejus.
v. SpÃritus Dómini replévit orbem terrárum, allelúja: et hoc quod cóntinet ómnia, sciéntiam habet vocis, allelúja, allelúja, allelúja.
Epistle
Acts 2:1-11
Léctio Actuum Apostolórum
Cum compleréntur dies Pentecóstes, erant omnes discÃpuli pariter in eódem loco: et factus est repénte de cÅ“lo sonus, tamquam adveniéntis spÃritus veheméntis: et replévit totam domum, ubi erant sedentes. Et apparuérunt illis dispertÃtæ linguæ tamquam ignis, sedÃtque supra sÃngulos eórum: et repléti sunt omnes SpÃritu Sancto, et cÅ“pérunt loqui váriis linguis, prout SpÃritus Sanctus dabat éloqui illis. Erant autem in Jerúsalem habitántes Judǽi, viri religiósi ex omni natióne, quæ sub cÅ“lo est. Facta autem hac voce, convénit multitúdo, et mente confúsa est, quóniam audiébat unusquÃsque lingua sua illos loquéntes. Stupébant autem omnes et mirabántur, dicéntes: Nonne ecce omnes isti, qui loquúntur, Galilǽi sunt? Et quómodo nos audÃvimus unusquÃsque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi et Medi et ÆlamÃtæ et qui hábitant Mesopotámiam, Judǽam et Cappadóciam, Pontum et Asiam, Phrýgiam et Pamphýliam, Ægýptum et partes LÃbyæ, quæ est circa Cyrénen, et ádvenæ Románi, Judǽi quoque et Prosélyti, Cretes et Arabes: audÃvimus eos loquéntes nostris linguis magnália Dei.
Gradual
Ps 103:30
Allelúja, allelúja.
EmÃtte SpÃritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ. Allelúja. (Hic genuflectitur)
V. Veni, Sancte SpÃritus, reple tuórum corda fidélium: et tui amóris in eis ignem accénde.
Gospel
Joannes 14:23-31
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Si quis dÃligit me, sermónem meum servábit, et Pater meus dÃliget eum, et ad eum veniémus et mansiónem apud eum faciémus: qui non dÃligit me, sermónes meos non servat. Et sermónem quem audÃstis, non est meus: sed ejus, qui misit me, Patris. Hæc locútus sum vobis, apud vos manens. Paráclitus autem SpÃritus Sanctus, quem mittet Pater in nómine meo, ille vos docébit ómnia et súggeret vobis ómnia, quæcúmque dÃxero vobis. Pacem relÃnquo vobis, pacem meam do vobis: non quómodo mundus dat, ego do vobis. Non turbétur cor vestrum neque formÃdet. AudÃstis, quia ego dixi vobis: Vado et vénio ad vos. Si diligerétis me, gauderétis útique, quia vado ad Patrem: quia Pater major me est. Et nunc dixi vobis, priúsquam fiat: ut, cum factum fúerit, credátis. Jam non multa loquar vobÃscum. Venit enim princeps mundi hujus, et in me non habet quidquam. Sed ut cognóscat mundus, quia dÃligo Patrem, et sicut mandátum dedit mihi Pater, sic fácio.
Offertory
Ps 67:29-30
ConfÃrma hoc, Deus, quod operátus es in nobis: a templo tuo, quod est in Jerúsalem, tibi ófferent reges múnera, allelúja.
Communion
Act 2:2; 2:4
Factus est repénte de cÅ“lo sonus, tamquam adveniéntis spÃritus veheméntis, ubi erant sedéntes, allelúja: et repléti sunt omnes SpÃritu Sancto, loquéntes magnália Dei, allelúja, allelúja.