Saints John and Paul
Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 33:20-21; Ps 33:2
v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
BenedÃcam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.
Epistle
Eccli 44:10-15
Léctio libri Sapiéntiæ
Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fÃlii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.
Gradual
Ps 132:1-2
Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!
V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja.
V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crÃmina: Christum secúta est, Ãnclita tenens regna cÅ“léstia. Allelúja.
Gospel
Luc 12:1-8
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Atténdite a ferménto pharisæórum, quod est hypócrisis. Nihil autem opértum est, quod non revelétur: neque abscónditum, quod non sciátur. ¶ Quóniam, quæ in ténebris dixÃstis, in lúmine dicéntur: et quod in aurem locúti estis in cubÃculis, prædicábitur in tectis. Dico autem vobis amÃcis meis: Ne terreámini ab his, qui occÃdunt corpus, et post hæc non habent ámplius quid fáciant. Osténdam autem vobis, quem timeátis: timéte eum, qui postquam occÃderit, habet potestátem mÃttere in gehénnam. Ita dico vobis: hunc timéte. Nonne quinque pásseres véneunt dipóndio, et unus ex illis non est in oblivióne coram Deo? Sed et capÃlli cápitis vestri omnes numeráti sunt. NolÃte ergo timére: multis passéribus pluris estis vos. Dico autem vobis: Omnis, quicúmque conféssus fúerit me coram homÃnibus, et FÃlius hóminis confitébitur illum coram Angelis Dei.
Offertory
Ps 5:12-13
Gloriabúntur in te omnes, qui dÃligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedÃces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.
Communion
Sap 3:4-6
Et si coram homÃnibus torménta passi sunt, Deus tentávit eos: tamquam aurum in fornáce probávit eos, et quasi holocáusta accépit eos.