Saints Cyril and Methodius
Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 131,9-10; Ps 131:1
v. Sacerdótes tui, Dómine, Ãnduant justÃtiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
v. Sacerdótes tui, Dómine, Ãnduant justÃtiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Epistle
Hebr 7:23-27
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Fratres: Plures facti sunt sacerdótes, idcÃrco quod morte prohiberéntur permanére: Jesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetÃpsum ad Deum: semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, Ãnnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cÅ“lis factus: qui non habet necessitátem cotÃdie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delÃctis hóstias offérre, déinde pro pópuli: hoc enim fecit semel, seÃpsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.
Gradual
Ps 131:16-17
Sacerdótes ejus Ãnduam salutári: et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.
V. Illuc prodúcam cornu David: parávi lucérnam Christo meo. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 109:4
Jurávit Dóminus, et non poenitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem MelchÃsedech. Allelúja.
Gospel
Luc 10:1-9
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagÃnta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. NolÃte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dÃcite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fÃlius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. NolÃte transÃre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infÃrmos, qui in illa sunt, et dÃcite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertory
Ps 67:36; Ps 67:36
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedÃctus Deus, allelúja.
[Offertorium] (tempore post Septuagesimam)
Mirábilis Deus in Sanctis suis: Deus Israël, ipse dabit virtútem et fortitúdinem plebi suæ: benedÃctus Deus.
Communion
Matt 10:27
Quod dico vobis in ténebris, dÃcite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audÃtis, prædicáte super tecta.