St. Paulinus
Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 131,9-10; Ps 131:1
v. Sacerdótes tui, Dómine, Ãnduant justÃtiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Meménto, Dómine, David: et omnis mansuetúdinis ejus.
v. Sacerdótes tui, Dómine, Ãnduant justÃtiam, et sancti tui exsúltent: propter David servum tuum, non avértas fáciem Christi tui. (Allelúja, allelúja.)
Epistle
2 Cor 8:9-15
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad CorÃnthios
Fratres: Scitis grátiam Dómini nostri Jesu Christi, quóniam propter vos egénus factus est, cum esset dives, ut illÃus inópia vos dÃvites essétis. Et consÃlium in hoc do: hoc enim vobis útile est, qui non solum fácere, sed et velle cÅ“pÃstis ab anno prióre: nunc vero et facto perfÃcite: ut, quemádmodum promptus est ánimus voluntátis, ita sit et perficiéndi ex eo quod habétis. Si enim volúntas prompta est, secúndum id quod habet, accépta est, non secúndum id quod non habet. Non enim ut áliis sit remÃssio, vobis autem tribulátio, sed ex æqualitáte. In præsénti témpore vestra abundántia illórum inópiam súppleat: ut et illórum abundántia vestræ inópiæ sit suppleméntum, ut fiat æquálitas, sicut scriptum est: Qui multum, non abundávit: et qui módicum, non minorávit.
Gradual
Eccli 44:16
Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.
Alleluia
Eccli 44:20; Ps 109:4
Non est invéntus sÃmilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.
Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem MelchÃsedech. Allelúja.
Gospel
Luc 12:32-34
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: NolÃte timére, pusÃllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. ¶ Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cÅ“lis: quo fur non apprópiat, neque tÃnea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.
Offertory
Ps 88:21-22
Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)
Communion
Luc 12:42
Fidélis servus et prudens, quem constÃtuit dóminus super famÃliam suam: ut det illis in témpore trÃtici mensúram. (Allelúja.)