St. Irenaeus (First Friday)
Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Malach 2:6; Ps 77:1
v. Lex veritátis fuit in ore ejus, et inÃquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte.
Atténdite, pópule meus, legem meam: inclináte aurem vestram in verba oris mei.
v. Lex veritátis fuit in ore ejus, et inÃquitas non est invénta in lábiis ejus: in pace et in æquitáte ambulávit mecum, et multos avértit ab iniquitáte.
Epistle
2 Tim 3:14-17; 4:1-5
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
CarÃssime: Pérmane in iis, quæ didicÃsti et crédita sunt tibi: sciens, a quo didÃceris; et quia ab infántia sacras; lÃtteras nosti, quæ te possunt instrúere ad salútem, per fidem, quæ est in Christo Jesu. Omnis Scriptúra divÃnitus inspiráta útilis est ad docéndum, ad arguéndum, ad corripiéndum, ad erudiéndum in justÃtia: ut perféctus sit homo Dei, ad omne opus bonum instrúctus. TestÃficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vivos et mórtuos, per advéntum ipsÃus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importúne: árgue, óbsecra, Ãncrepa in omni patiéntia et doctrÃna. Erit enim tempus, cum sanam doctrÃnam non sustinébunt, sed ad sua desidéria coacervábunt sibi magÃstros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audÃtum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vÃgila, in ómnibus labóra, opus fac EvangelÃstæ, ministérium tuum imple.
Gradual
Ps 121:8
Propter fratres meos et próximos meos loquébar pacem de te.
Alleluia
Ps 36:37; Eccli. 6:35
Custódi innocéntiam et vide æquitátem: quóniam sunt relÃquiæ hómini pacÃfico.
Allelúja, allelúja.
In multitúdine presbyterórum prudéntium sta, et sapiéntiæ illórum ex corde conjúngere, ut omnem narratiónem Dei possis audÃre. Allelúja.
Gospel
Matt 10:28-33
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: NolÃte timére eos, qui occÃdunt corpus, ánimam autem non possunt occÃdere; sed pótius timéte eum, qui potest et ánimam et corpus pérdere in gehénnam. ¶ Nonne duo pásseres asse véneunt: et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro? Vestri autem capÃlli cápitis omnes numeráti sunt. NolÃte ergo timére: multis passéribus melióres estis vos. Omnis ergo, qui confitébitur me coram homÃnibus, confitébor et ego eum coram Patre meo, qui in cÅ“lis est. Qui autem negáverit me coram homÃnibus, negábo et ego eum coram Patre meo, qui in cÅ“lis est.
Offertory
Eccli 24:44
DoctrÃnam quasi ante lucánum illúmino ómnibus, et enarrábo illam usque ad longÃnquum.
Communion
Eccli 24:47
Vidéte, quóniam non soli mihi laborávi, sed ómnibus exquiréntibus veritátem.