St. Ignatius of Loyola
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Philipp 2:10-11; Ps 5:12-13
v. In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Gloriabúntur in te omnes, qui dÃligunt nomen tuum: quóniam tu benedÃces justo.
v. In nómine Jesu omne genu flectátur, cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Epistle
2 Tim 2:8-10; 3:10-12
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum
CarÃssime: Memor esto, Dóminum Jesum Christum resurrexÃsse a mórtuis ex sémine David, secúndum Evangélium meum, in quo labóro usque ad vÃncula, quasi male óperans: sed verbum Dei non est alligátum. Ideo ómnia sustÃneo propter eléctos, ut et ipsi salútem consequántur, quæ est in Christo Jesu, cum glória coelésti. Tu autem assecútus es meam doctrÃnam, institutiónem, propósitum, fidem, longanimitátem, dilectiónem, patiéntiam, persecutiónes, passiónes: quália mihi facta sunt Antiochà æ, Icónii et Lystris: quales persecutiónes sustÃnui, et ex ómnibus erÃpuit me Dóminus. Et omnes, qui pie volunt vÃvere in Christo Jesu, persecutiónem patiéntur.
Gradual
Text is not available yet in this language.
Alleluia
Text is not available yet in this language.
Gospel
Luc 10:1-9
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagÃnta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. ¶ Et dicebat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. NolÃte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dÃcite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fÃlius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. NolÃte transÃre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infÃrmos, qui in illa sunt, et dÃcite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertory
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Communion
Luc 12:49
Ignem veni mÃttere in terram: et quid volo, nisi ut accendátur?