St. Caietanus (First Friday)
Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 36:30-31; Ps 36:1
v. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judÃcium: lex Dei ejus in corde ipsÃus. (Allelúja, allelúja.)
Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.
v. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judÃcium: lex Dei ejus in corde ipsÃus. (Allelúja, allelúja.)
Epistle
Eccli 31:8-11
Léctio libri Sapiéntiæ
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabÃlia in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: Ãdeo stabilÃta sunt bona illÃus in Dómino, et eleemósynas illÃus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
Gradual
Ps 91:13; 91:14
Justus ut palma florébit: sicut cedrus LÃbani multiplicábitur in domo Dómini.
Alleluia
Ps 91:3; Ja 1:12
Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja
Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accÃpiet corónam vitæ. Allelúja.
Gospel
Matt 6:24-33
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Nemo potest duóbus dóminis servÃre: aut enim unum ódio habébit, et álterum dÃliget: aut unum sustinébit, et álterum contémnet. ¶ Non potéstis Deo servÃre et mammónæ. Ideo dico vobis, ne sollÃciti sitis ánimæ vestræ, quid manducétis, neque córpori vestro, quid induámini. Nonne ánima plus est quam esca: et corpus plus quam vestiméntum? RespÃcite volatÃlia cÅ“li, quóniam non serunt neque metunt neque cóngregant in hórrea: et Pater vester cÅ“léstis pascit illa. Nonne vos magis pluris estis illis? Quis autem vestrum cógitans potest adjÃcere ad statúram suam cúbitum unum? Et de vestiménto quid sollÃciti estis? Consideráte lÃlia agri, quómodo crescunt: non labórant neque nent. Dico autem vobis, quóniam nec Sálomon in omni glória sua coopértus est sicut unum ex istis. Si autem fænum agri, quod hódie est et cras in clÃbanum mÃttitur, Deus sic vestit: quanto magis vos módicæ fÃdei? NolÃte ergo sollÃciti esse, dicéntes: Quid manducábimus aut quid bibémus aut quo operiémur? Hæc enim ómnia gentes inquÃrunt. Scit enim Pater vester, quia his ómnibus indigétis. Quǽrite ergo primum regnum Dei et justÃtiam ejus: et hæc ómnia adjiciéntur vobis.
Offertory
Ps 88:25
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)
Communion
Matt 24:46-47
Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constÃtuet eum. (Allelúja.)