All Mass Readings

Palm Sunday

1962 Roman MissalSunday, March 29, 2026Passiontide

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Sung Text

Introit

Ps 21:20 et 22; Ps 21:2

Chant link pending

v. Dómine, ne longe fácias auxílium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: líbera me de ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam.

Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? longe a salúte mea verba delictórum meórum.

v. Dómine, ne longe fácias auxílium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: líbera me de ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam.

Reading

Epistle

Phil 2:5-11

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.

Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.

Sung Text

Gradual and Alleluia

Ps 72:24 et 1-3; Tractus 21:2-9, 18, 19, 22, 24, 32

Chant link pending

Tenuísti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxísti me: et cum glória assumpsísti me.

V. Quam bonus Israël Deus rectis corde! mei autem pæne moti sunt pedes: pæne effúsi sunt gressus mei: quia zelávi in peccatóribus, pacem peccatórum videns.

_

Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti?

V. Longe a salúte mea verba delictórum meórum.

V. Deus meus, clamábo per diem, nec exáudies: in nocte, et non ad insipiéntiam mihi.

V. Tu autem in sancto hábitas, laus Israël.

V. In te speravérunt patres nostri: speravérunt, et liberásti eos.

V. Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: in te speravérunt, et non sunt confúsi.

V. Ego autem sum vermis, et non homo: oppróbrium hóminum et abjéctio plebis.

V. Omnes, qui vidébant me, aspernabántur me: locúti sunt lábiis et movérunt caput.

V. Sperávit in Dómino, erípiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum.

V. Ipsi vero consideravérunt et conspexérunt me: divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.

V. Líbera me de ore leónis: et a córnibus unicórnium humilitátem meam.

V. Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, magnificáte eum.

V. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: et annuntiábunt cœli justítiam ejus.

V. Pópulo, qui nascétur, quem fecit Dóminus.

Sung Text

Offertory

Ps 68:21-22

Chant link pending

Impropérium exspectávit cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni: et dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.

Sung Text

Communion

Matt 26:42

Chant link pending

Pater, si non potest hic calix transíre, nisi bibam illum: fiat volúntas tua.