All Mass Readings

Our Lady of Compassion — Seven Sorrows of the Blessed Virgin Mary

1962 Roman Missal
Passiontide

Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Joann 19:25; Joann 19:26-27

v. Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et Salóme et María Magdaléne.

Múlier, ecce fílius tuus: dixit Jesus; ad discípulum autem: Ecce Mater tua.

v. Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et Salóme et María Magdaléne.

Epistle

Judith 13:22, 23-25

Léctio libri Judith.

Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros. Benedícta es tu, fília, a Dómino, Deo excélso, præ ómnibus muliéribus super terram. Benedíctus Dóminus, qui creávit cœlum et terram: quia hódie nomen tuum ita magnificávit, ut non recédat laus tua de ore hóminum, qui mémores fúerint virtútis Dómini in ætérnum, pro quibus non pepercísti ánimæ tuæ propter angústias et tribulatiónem géneris tui, sed subvenísti ruínæ ante conspéctum Dei nostri.

Gradual

Dolorósa et lacrimábilis es, Virgo María, stans juxta Crucem Dómini Jesu, Fílii tui, Redemptóris.

V. Virgo Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, hoc crucis fert supplícium, auctor vitæ factus homo.

_

Tract

Thren 1:12

Stabat sancta María, cœli Regína et mundi Dómina, juxta Crucem Dómini nostri Jesu Christi dolorósa.

O vos omnes, qui tránsitis per viam, atténdite et vidéte, si est dolor sicut dolor meus.

Gospel

Joann 19:25-27

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem.

In illo témpore: Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

Offertory

Jer 18:20

Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis.

Communion

Felices sensus beátæ Maríæ Vírginis, qui sine morte meruérunt martýrii palmam sub Cruce Dómini.

Sequence

Stabat Mater dolorósa

Juxta Crucem lacrimósa,

Dum pendébat Fílius.

_

Cujus ánimam geméntem,

Contristátam et doléntem

Pertransívit gládius.

_

O quam tristis et afflícta

Fuit illa benedícta

Mater Unigéniti!

_

Quæ mærébat et dolébat,

Pia Mater, dum vidébat

Nati pœnas íncliti.

_

Quis est homo, qui non fleret,

Matrem Christi si vidéret

In tanto supplício?

_

Quis non posset contristári,

Christi Matrem contemplári

Doléntem cum Fílio?

_

Pro peccátis suæ gentis

Vidit Jesum in torméntis

Et flagéllis súbditum.

_

Vidit suum dulcem

Natum Moriéndo desolátum,

Dum emísit spíritum.

_

Eja, Mater, fons amóris,

Me sentíre vim dolóris

Fac, ut tecum lúgeam.

_

Fac, ut árdeat cor meum

In amándo Christum Deum,

Ut sibi compláceam.

_

Sancta Mater, istud agas,

Crucifixi fige plagas

Cordi meo válida.

_

Tui Nati vulneráti,

Tam dignáti pro me pati,

Pœnas mecum dívide.

_

Fac me tecum pie flere,

Crucifíxo condolére,

Donec ego víxero.

_

Juxta Crucem tecum stare

Et me tibi sociáre

In planctu desídero.

_

Virgo vírginum præclára.

Mihi jam non sis amára:

Fac me tecum plángere.

_

Fac, ut portem Christi mortem,

Passiónis fac consórtem

Et plagas recólere.

_

Fac me plagis vulnerári,

Fac me Cruce inebriári

Et cruóre Fílii.

_

Flammis ne urar succénsus,

Per te, Virgo, sim defénsus

In die judícii.

_

Christe, cum sit hinc exíre.

Da per Matrem me veníre

Ad palmam victóriæ.

_

Quando corpus moriétur,

Fac, ut ánimæ donétur

Paradísi glória.

Amen.