Good Friday Liturgy
Sources: Traditional Roman liturgical texts, Divinum Officium
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
First Lesson
Osee 6:1–6
Hæc dicit Dóminus: In tribulatióne sua mane consúrgent ad me: VenÃte, et revertámur ad Dóminum: quia ipse cÅ“pit, et sanábit nos: percútiet, et curábit nos. Vivificábit nos post duos dies: in die tértia suscitábit nos, et vivémus in conspéctu eius. Sciémus, sequemúrque, ut cognoscámus Dóminum: quasi dilúculum præparátus est egréssus eius, et véniet quasi imber nobis temporáneus, et serótinus terræ. Quid fáciam tibi Ephraim? quid fáciam tibi Iuda? Misericórdia vestra quasi nubes matutÃna, et quasi ros mane pertránsiens. Propter hoc dolávi in prophétis, occÃdi eos in verbis oris mei: et iudÃcia tua quasi lux egrediéntur. Quia misericórdiam vólui, et non sacrifÃcium, et sciéntiam Dei plus quam holocáusta.
Second Lesson
Exodus 12:1–11
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Ægýpti: Mensis iste, vobis princÃpium ménsium: primus erit in ménsibus anni. LoquÃmini ad univérsum cÅ“tum filiórum Israël, et dÃcite eis: Décima die mensis huius tollat unusquÃsque agnum per famÃlias et domos suas. Sin autem minor est númerus, ut suffÃcere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicÃnum suum qui iunctus est dómui suæ, iuxta númerum animárum quæ suffÃcere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque mácula, másculus, annÃculus: iuxta quem ritum tollétis et hædum. Et servábitis eum usque ad quartamdécimam diem mensis huius: immolabÃtque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. Et sument de sánguine eius, ac ponent super utrúmque postem, et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. Non comedétis ex eo crudum quid, nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus eius et intestÃnis vorábitis. Nec remanébit quidquam ex eo usque mane. Si quid resÃduum fúerit, igne comburétis. Sic autem comedétis illum: renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase - id est tránsitus - Dómini.
Passion according to St. John
John 18:1–19:42
In illo témpore: Egréssus est Iesus cum discÃpulis suis trans torréntem Cedron, ubi erat hortus, in quem introÃvit ipse, et discÃpuli eius. Sciébat autem et Iudas, qui tradébat eum, locum: quia frequénter Iesus convénerat illuc cum discÃpulis suis. Iudas ergo cum accepÃsset cohórtem, et a pontifÃcibus et pharisǽis minÃstros, venit illuc cum latérnis, et fácibus, et armis. Iesus Ãtaque sciens ómnia, quæ ventúra erant super eum, procéssit, et dixit eis: J. Quem quǽritis? C. Respondérunt ei: S. Iesum Nazarénum. C. Dicit eis Iesus: J. Ego sum. C. Stabat autem et Iudas, qui tradébat eum, cum ipsis. Ut ergo dixit eis: Ego sum: abiérunt retrórsum, et cecidérunt in terram. Iterum ergo interrogávit eos: J. Quem quǽritis? C. Illi autem dixérunt: S. Iesum Nazarénum. C. Respóndit Iesus: J. Dixi vobis, quia ego sum: si ergo me quǽritis, sÃnite hos abÃre. C. Ut implerétur sermo, quem dixit: Quia quos dedÃsti mihi, non pérdidi ex eis quemquam. Simon ergo Petrus habens gládium edúxit eum: et percússit pontÃficis servum: et abscÃdit aurÃculam eius déxteram. Erat autem nomen servo Malchus. Dixit ergo Iesus Petro: J. Mitte gládium tuum in vagÃnam. Cálicem, quem dedit mihi Pater, non bibam illum? C. Cohors ergo, et tribúnus, et minÃstri Iudæórum comprehendérunt Iesum, et ligavérunt eum: et adduxérunt eum ad Annam primum, erat enim socer Cáiphæ, qui erat póntifex anni illÃus. Erat autem Cáiphas, qui consÃlium déderat Iudǽis: Quia éxpedit unum hóminem mori pro pópulo. Sequebátur autem Iesum Simon Petrus, et álius discÃpulus. DiscÃpulus autem ille erat notus pontÃfici, et introÃvit cum Iesu in átrium pontÃficis. Petrus autem stabat ad óstium foris. ExÃvit ergo discÃpulus álius, qui erat notus pontÃfici, et dixit ostiáriæ: et introdúxit Petrum. Dicit ergo Petro ancÃlla ostiária: S. Numquid et tu ex discÃpulis es hóminis istÃus? C. Dicit ille: S. Non sum. C. Stabant autem servi, et minÃstri ad prunas, quia frigus erat, et calefaciébant se: erat autem cum eis et Petrus stans et calefáciens se. Póntifex ergo interrogávit Iesum de discÃpulis suis, et de doctrÃna eius. Respóndit ei Iesus: J. Ego palam locútus sum mundo: ego semper dócui in synagóga, et in templo, quo omnes Iudǽi convéniunt: et in occúlto locútus sum nihil. Quid me intérrogas? intérroga eos, qui audiérunt quid locútus sim ipsis: ecce hi sciunt quæ dÃxerim ego. C. Hæc autem cum dixÃsset, unus assÃstens ministrórum dedit álapam Iesu, dicens: S. Sic respóndes pontÃfici? C. Respóndit ei Iesus: J. Si male locútus sum, testimónium pérhibe de malo: si autem bene, quid me cædis? C. Et misit eum Annas ligátum ad Cáipham pontÃficem. Erat autem Simon Petrus stans, et calefáciens se. Dixérunt ergo ei: S. Numquid et tu ex discÃpulis eius es? C. Negávit ille, et dixit: S. Non sum. C. Dicit ei unus ex servis pontÃficis, cognátus eius, cuius abscÃdit Petrus aurÃculam: S. Nonne ego te vidi in horto cum illo? C. Iterum ergo negávit Petrus: et statim gallus cantávit. Addúcunt ergo Iesum a Cáipha in prætórium. Erat autem mane: et ipsi non introiérunt in prætórium, ut non contaminaréntur, sed ut manducárent pascha. ExÃvit ergo Pilátus ad eos foras, et dixit: S. Quam accusatiónem affértis advérsus hóminem hunc? C. Respondérunt et dixérunt ei: S. Si non esset hic malefáctor, non tibi tradidissémus eum. C. Dixit ergo eis Pilátus: S. AccÃpite eum vos, et secúndum legem vestram iudicáte eum. C. Dixérunt ergo ei Iudǽi: S. Nobis non licet interfÃcere quemquam. C. Ut sermo Iesu implerétur, quem dixit, signÃficans qua morte esset moritúrus. IntroÃvit ergo Ãterum in prætórium Pilátus, et vocávit Iesum, et dixit ei: S. Tu es Rex Iudæórum? C. Respóndit Iesus: J. A temetÃpso hoc dicis, an álii dixérunt tibi de me? C. Respóndit Pilátus: S. Numquid ego Iudǽus sum? Gens tua, et pontÃfices tradidérunt te mihi: quid fecÃsti? C. Respóndit Iesus: J. Regnum meum non est de hoc mundo. Si ex hoc mundo esset regnum meum, minÃstri mei útique decertárent ut non tráderer Iudǽis: nunc autem regnum meum non est hinc. C. Dixit Ãtaque ei Pilátus: S. Ergo Rex es tu? C. Respóndit Iesus: J. Tu dicis quia Rex sum ego. Ego in hoc natus sum, et ad hoc veni in mundum, ut testimónium perhÃbeam veritáti: omnis, qui est ex veritáte, audit vocem meam. C. Dicit ei Pilátus: S. Quid est véritas? C. Et cum hoc dixÃsset, Ãterum exÃvit ad Iudǽos, et dicit eis: S. Ego nullam invénio in eo causam. Est autem consuetúdo vobis ut unum dimÃttam vobis in Pascha: vultis ergo dimÃttam vobis Regem Iudæórum? C. Clamavérunt ergo rursum omnes, dicéntes: S. Non hunc, sed Barábbam. C. Erat autem Barábbas latro. Tunc ergo apprehéndit Pilátus Iesum, et flagellávit. Et mÃlites plecténtes corónam de spinis, imposuérunt cápiti eius: et veste purpúrea circumdedérunt eum. Et veniébant ad eum, et dicébant: S. Ave Rex Iudæórum. C. Et dabant ei álapas. ExÃvit ergo Ãterum Pilátus foras, et dixit eis: S. Ecce addúco vobis eum foras, ut cognoscátis, quia nullam invénio in eo causam. C. ExÃvit ergo Iesus portans corónam spÃneam, et purpúreum vestiméntum. Et dicit eis: S. Ecce homo. C. Cum ergo vidÃssent eum pontÃfices et minÃstri, clamábant, dicéntes: S. CrucifÃge, crucifÃge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. AccÃpite eum vos, et crucifÃgite: ego enim non invénio in eo causam. C. Respondérunt ei Iudǽi: S. Nos legem habémus, et secúndum legem debet mori, quia FÃlium Dei se fecit. C. Cum ergo audÃsset Pilátus hunc sermónem, magis tÃmuit. Et ingréssus est prætórium Ãterum: et dixit ad Iesum: S. Unde es tu? C. Iesus autem respónsum non dedit ei. Dicit ergo ei Pilátus: S. Mihi non loquéris? Nescis quia potestátem hábeo crucifÃgere te, et potestátem hábeo dimÃttere te? C. Respóndit Iesus: J. Non habéres potestátem advérsum me ullam, nisi tibi datum esset désuper. Proptérea, qui me trádidit tibi, maius peccátum habet. C. Et exÃnde quærébat Pilátus dimÃttere eum. Iudǽi autem clamábant dicéntes: S. Si hunc dimÃttis, non es amÃcus Cǽsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradÃcit Cǽsari. C. Pilátus autem cum audÃsset hos sermónes, addúxit foras Iesum, et sedit pro tribunáli, in loco, qui dÃcitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. Erat autem Parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Iudǽis: S. Ecce Rex vester. C. Illi autem clamábant: S. Tolle, tolle, crucifÃge eum. C. Dicit eis Pilátus: S. Regem vestrum crucifÃgam? C. Respondérunt pontÃfices: S. Non habémus regem, nisi Cǽsarem. C. Tunc ergo trádidit eis illum ut crucifigerétur. Suscepérunt autem Iesum, et eduxérunt. Et báiulans sibi crucem, exÃvit in eum, qui dÃcitur Calváriæ, locum, hebráice autem Gólgotha: ubi crucifixérunt eum, et cum eo álios duos, hinc et hinc, médium autem Iesum. Scripsit autem et tÃtulum Pilátus: et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Iesus Nazarénus, Rex Iudæórum. Hunc ergo tÃtulum multi Iudæórum legérunt, quia prope civitátem erat locus, ubi crucifÃxus est Iesus. Et erat scriptum hebráice, græce et latÃne. Dicébant ergo Piláto pontÃfices Iudæórum: S. Noli scrÃbere, Rex Iudæórum, sed quia ipse dixit: Rex sum Iudæórum. C. Respóndit Pilátus: S. Quod scripsi, scripsi. C. MÃlites ergo cum crucifixÃssent eum, accepérunt vestiménta eius et fecérunt quátuor partes: unicuÃque mÃliti partem, et túnicam. Erat autem túnica inconsútilis, désuper contéxta per totum. Dixérunt ergo ad Ãnvicem: S. Non scindámus eam, sed sortiámur de illa cuius sit. C. Ut Scriptúra implerétur, dicens: PartÃti sunt vestiménta mea sibi: et in vestem meam misérunt sortem. Et mÃlites quidem hæc fecérunt. Stabant autem iuxta crucem Iesu, mater eius, et soror matris eius MarÃa Cléophæ, et MarÃa Magdaléne. Cum vidÃsset ergo Iesus matrem, et discÃpulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: J. Múlier, ecce fÃlius tuus. C. DeÃnde dicit discÃpulo: J. Ecce mater tua. C. Et ex illa hora accépit eam discÃpulus in sua. Póstea sciens Iesus quia ómnia consummáta sunt, ut consummarétur Scriptúra, dixit: J. SÃtio. C. Vas ergo erat pósitum acéto plenum. Illi autem spóngiam plenam acéto, hyssópo circumponéntes, obtulérunt ori eius. Cum ergo accepÃsset Iesus acétum, dixit: J. Consummátum est. C. Et inclináto cápite trádidit spÃritum.
Iudǽi ergo - quóniam Parascéve erat - ut non remanérent in cruce córpora sábbato - erat enim magnus dies ille sábbati - rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mÃlites: et primi quidem fregérunt crura, et altérius qui crucifÃxus est cum eo. Ad Iesum autem cum venÃssent, ut vidérunt eum iam mórtuum, non fregérunt eius crura: sed unus mÃlitum láncea latus eius apéruit, et contÃnuo exÃvit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhÃbuit: et verum est testimónium eius. Et ille scit, quia vera dicit: ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc, ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et Ãterum ália Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt. Post hæc autem rogávit Pilátum Ioseph ab Arimathǽa eo quod esset discÃpulus Iesu, occúltus autem propter metum Iudæórum, ut tólleret corpus Iesu. Et permÃsit Pilátus. Venit ergo, et tulit corpus Iesu. Venit autem et Nicodémus, qui vénerat ad Iesum nocte primum, ferens mixtúram myrrhæ, et áloës, quasi libras centum. Accepérunt ergo corpus Iesu, et ligavérunt illud lÃnteis cum aromátibus, sicut mos est Iudǽis sepelÃre. Erat autem in loco, ubi crucifÃxus est, hortus: et in horto monuméntum novum, in quo nondum quisquam pósitus erat. Ibi ergo propter Parascéven Iudæórum, quia iuxta erat monuméntum, posuérunt Iesum.