Feast of Saint Stephen
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 118:23; 118:86; 118:23; Ps 118:1
v. Sedérunt prÃncipes, et advérsum me loquebántur: et inÃqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus.
Beati immaculáti in via, qui ámbulant in lege Dómini,
v. Sedérunt prÃncipes, et advérsum me loquebántur: et inÃqui persecúti sunt me: ádjuva me, Dómine, Deus meus, quia servus tuus exercebátur in tuis justificatiónibus.
Epistle
Act 6:8-10; 7:54-59
Léctio Actuum Apostolórum
In diebus illis: Stéphanus plenus grátia et fortitúdine, faciébat prodÃgia et signa magna in pópulo. Surrexérunt autem quidam de synagóga, quæ appellátur Libertinórum, et Cyrenénsium, et Alexandrinórum, et eórum, qui erant a CilÃcia et Asia, disputántes cum Stéphano: et non póterant resÃstere sapiéntiæ et SpirÃtui, qui loquebátur. Audiéntes autem hæc, dissecabántur córdibus suis, et stridébant déntibus in eum. Cum autem esset Stéphanus plenus SpÃritu Sancto, inténdens in cÅ“lum, vidit glóriam Dei, et Jesum stantem a dextris Dei. Et ait: Ecce, vÃdeo cÅ“los apértos, et FÃlium hóminis stantem a dextris Dei. Exclamántes autem voce magna continuérunt aures suas, et Ãmpetum fecerunt unanÃmiter in eum. Et ejiciéntes eum extra civitatem, lapidábant: et testes deposuérunt vestiménta sua secus pedes adolescéntis, qui vocabátur Saulus. Et lapidábant Stéphanum invocántem et dicéntem: Dómine Jesu, súscipe spÃritum meum. Pósitis autem génibus, clamávit voce magna, dicens: Dómine, ne státuas illis hoc peccátum. Et cum hoc dixÃsset, obdormÃvit in Dómino.
Gradual
Ps 118:23; 118:86
Sedérunt prÃncipes, et advérsum me loquebántur: et inÃqui persecúti sunt me.
Alleluia
Ps 6:5; Act 7:56
Adjuva me, Dómine, Deus meus: salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Allelúja, allelúja.
V. VÃdeo cÅ“los apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei. Allelúja.
Gospel
Matt 23:34-39
Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Matthǽum
In illo témpore: Dicébat Jesus scribis et pharisǽis: Ecce, ego mitto ad vos prophétas, et sapiéntes, et scribas, et ex illis occidétis et crucifigétis, et ex eis flagellábitis in synagógis vestris, et persequémini de civitáte in civitátem: ut véniat super vos omnis sanguis justus, qui effúsus est super terram, a sánguine Abel justi usque ad sánguinem ZacharÃæ, filii BarachÃæ, quem occidÃstis inter templum et altáre. Amen, dico vobis, vénient hæc ómnia super generatiónem istam. Jerúsalem, Jerúsalem, quæ occÃdis prophétas, et lápidas eos, qui ad te missi sunt, quóies vólui congregáre fÃlios tuos, quemádmodum gallÃna cóngregat pullos suos sub alas, et noluÃsti? Ecce, relinquétur vobis domus vestra desérta. Dico enim vobis, non me vidébitis ámodo, donec dicátis: BenedÃctus, qui venit in nómine Dómini.
Offertory
Act 6:5; 7:59
Elegérunt Apóstoli Stéphanum LevÃtam, plenum fide et SpÃritu Sancto: quem lapidavérunt Judæi orántem, et dicéntem: Dómine Jesu, áccipe spÃritum meum, allelúja.
Communion
Act 7:55; 7:58-59
VÃdeo cÅ“los apértos, et Jesum stantem a dextris virtútis Dei: Dómine Jesu, accipe spÃritum meum, et ne státuas illis hoc peccátum.