Feast day of Saint Philomena
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Epistle
Hebr 11:33-39
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos
Fratres: Sancti per fidem vicérunt regna, operáti sunt justÃtiam, adépti sunt repromissiónes, obturavérunt ora leónum, exstinxérunt Ãmpetum ignis, effugérunt áciem gládii, convaluérunt de infirmitáte, fortes facti sunt in bello, castra vertérunt exterórum: accepérunt mulÃeres de resurrectióne mórtuos suos: álii autem distenti sunt, non suscipiéntes redemptiónem, ut meliórem invenÃrent resurrectiónem: álii vero ludÃbria et vérbera expérti, Ãnsuper et vÃncula et cárceres: lapidáti sunt, secti sunt, tentáti sunt, in occisióne gládii mórtui sunt: circuiérunt in melótis, in péllibus caprÃnis, egéntes, angustiáti, afflÃcti: quibus dignus non erat mundus: in solitudÃnibus errántes, in móntibus et spelúncis et in cavérnis terræ. Et hi omnes testimónio fÃdei probáti, invénti sunt in Christo Jesu, Dómino nostro.
Gospel
Marc 7:31-37
Sequéntia + sancti Evangélii secúndum Marcum
In illo témpore: Exiens Iesus de fÃnibus Tyri, venit per Sidónem ad mare Galilǽæ, inter médios fines Decapóleos. Et addúcunt ei surdum et mutum, et deprecabántur eum, ut impónat illi manum. Et apprehéndens eum de turba seórsum, misit dÃgitos suos in aurÃculas eius: et éxspuens, tétigit linguam eius: et suspÃciens in cÅ“lum, ingémuit, et ait illi: Ephphetha, quod est adaperÃre. Et statim apértæ sunt aures eius, et solútum est vÃnculum linguæ eius, et loquebátur recte. Et præcépit illis, ne cui dÃcerent. Quanto autem eis præcipiébat, tanto magis plus prædicábant: et eo ámplius admirabántur, dicéntes: Bene ómnia fecit: et surdos fecit audÃre et mutos loqui.