Ember Saturday in the Octave of Pentecost
Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Rom 5:5; Ps 102:1
v. Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, allelúja: per inhabitántem SpÃritum ejus in nobis, allelúja, allelúja.
Benedic, anima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
v. Cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris, allelúja: per inhabitántem SpÃritum ejus in nobis, allelúja, allelúja.
Epistle
Rom 5:1-5
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Fratres: Justificáti ex fide, pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Jesum Christum: per quem et habémus accéssum per fidem in grátiam istam, in qua stamus, et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei. Non solum autem, sed et gloriámur in tribulatiónibus: scientes, quod tribulátio patiéntiam operátur, patiéntia autem probatiónem, probátio vero spem, spes autem non confúndit: quia cáritas Dei diffúsa est in córdibus nostris per SpÃritum Sanctum, qui datus est nobis.
Gradual
Ps 116:1-2
Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli.
V. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Gospel
Luc 4:38-44
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introÃvit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimÃsit illam. Et contÃnuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidÃsset, omnes qui habébant infÃrmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille sÃngulis manus impónens, curábat eos. ExÃbant autem dæmónia a multis clamántia et dicéntia: Quia tu es FÃlius Dei: et Ãncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venérunt usque ad ipsum: et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et áliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia Ãdeo missus sum. Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ.
Offertory
Ps 87:2-3
Dómine, Deus salútis meæ, in die clamávi et nocte coram te: intret orátio mea in conspéctu tuo, Dómine, allelúja.
Communion
Joannes 3:8
SpÃritus, ubi vult, spirat: et vocem ejus audis, allelúja, allelúja: sed nescis, unde véniat aut quo vadat, allelúja, allelúja, allelúja.
Sequence
Veni, Sancte SpÃritus,
et emÃtte cǽlitus
lucis tuæ rádium.
_
Veni, pater páuperum;
veni, dator múnerum;
veni, lumen córdium.
_
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimæ,
dulce refrigérium.
_
In labóre réquies,
in æstu tempéries,
in fletu solácium.
_
O lux beatÃssima,
reple cordis Ãntima
tuórum fidélium.
_
Sine tuo númine
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
_
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
_
Flecte quod est rÃgidum,
fove quod est frÃgidum,
rege quod est dévium.
_
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
_
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium.
Amen. Allelúja.
Lesson 1
Joel 2:28-32
Léctio Joélis Prophétæ
Hæc dicit Dóminus Deus: Effúndam SpÃritum meum super omnem carnem: et prophetábunt fÃlii vestri et fÃliæ vestræ: senes vestri sómnia somniábunt, et júvenes vestri visiónes vidébunt. Sed et super servos meos et ancÃllas in diébus illis effúndam SpÃritum meum. Et dabo prodÃgia in cÅ“lo et in terra, sánguinem et ignem et vapórem fumi. Sol convertétur in ténebras et luna in sánguinem: ántequam véniat dies Dómini magnus ei horrÃbilis. Et erit: omnis, qui invocáverit nomen Dómini, salvus erit.
Lesson 2
Lev 23:9-11; 23:15-17; 23:21
Léctio libri LevÃtici
In diébus illis: Locútus est Dóminus ad Móysen, dicens: Lóquere fÃliis Israël, et dices ad eos: Cum ingréssi fuéritis terram, quam ego dabo vobis, et messuéritis ségetem, ferétis manÃpulos spicárum, primÃtias messis vestræ ad sacerdótem: qui elevábit fascÃculum coram Dómino, ut acceptábile sit pro vobis, áltero die sábbati, et sanctificábit illum. Numerábitis ergo ab áltero die sábbati, in quo obtulÃstis manÃpulum primitiárum, septem hebdómadas plenas, usque ad álteram diem expletiónis hebdómadæ séptimæ, id est, quinquagÃnta dies: et sic offerétis sacrifÃcium novum Dómino ex ómnibus habitáculis vestris, panes primitiárum duos de duábus décimis sÃmilæ fermentátæ, quos coquétis in primÃtias Dómini. Et vocábitis hunc diem celebérrimum atque sanctÃssimum: omne opus servÃle non faciétis in eo. LegÃtimum sempitérnum erit in cunctis habitáculis et generatiónibus vestris: dicit Dóminus omnÃpotens.
Lesson 3
Deut 26:1-3; 7-11
Léctio libri Deuteronómii
In diébus illis: Dixit Moyses fÃliis Israël: Audi, Israël, quæ ego præcÃpio tibi hódie. Cum intráveris terram, quam Dóminus, Deus tuus, tibi datúrus est possidéndam, et obtinúeris eam atque habitáveris in ea: tolles de cunctis frúgibus tuis primÃtias, et pones in cartállo, pergésque ad locum, quem Dóminus, Deus tuus, elégerit, ut ibi invocétur nomen ejus: accedésque ad sacerdótem, qui fúerit in diébus illis, et dices ad eum: ProfÃteor hódie coram Dómino, Deo tuo, qui exaudÃvit nos, et respexit humilitátem nostram et labórem atque angústiam: et edúxit nos de Ægýpto in manu forti et bráchio exténto, in ingénti pavóre, in signis atque porténtis: et introdúxit ad locum istum, et trádidit nobis terram lacte et melle manántem. Et idcÃrco nunc óffero primÃtias frugum terræ, quam Dóminus dedit mihi. Et dimÃttes eas in conspéctu Dómini, Dei tui, et adoráto Dómino, Deo tuo. Et epuláberis in ómnibus bonis, quæ Dóminus, Deus tuus, déderit tibi.
Lesson 4
Lev 26:3-12
Léctio libri LevÃtici
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen: Lóquere fÃliis Israël, et dices ad eos: Si in præcéptis meis ambulavéritis, et mandáta mea custodiéritis et fecéritis ea, dabo vobis plúvias tempóribus suis, et terra gignet germen suum, et pomis árbores replebúntur. Apprehéndet méssium tritúra vindémiam, et vindémia occupábit seméntem: et comedétis panem vestrum in saturitáte, et absque pavóre habitábitis in terra vestra. Dabo pacem in fÃnibus vestris: dormiétis, et non erit, qui extérreat. Auferam malas béstias, et gládius non transÃbit términos vestros. Persequémini inimÃcos vestros, et córruent coram vobis. Persequéntur quinque de vestris centum aliénos et centum de vobis decem mÃlia: cadent inimÃci vestri gládio in conspéctu vestro. RespÃciam vos et créscere fáciam: multiplicabÃmini, et firmábo pactum meum vobÃscum. Comedétis vetustÃssima véterum, et vétera novis superveniéntibus projiciétis. Ponam tabernáculum meum in médio vestri, et non abjÃciet vos ánima mea. Ambulábo inter vos, et ero Deus vester, vosque éritis pópulus meus: dicit Dóminus omnÃpotens.
Lesson 5
Dan 3:47-51
Léctio Daniélis Prophétæ
In diébus illis: Angelus Dómini descéndit cum AzarÃa et sóciis ejus in fornácem: et excússit flammam ignis de fornáce, et fecit médium fornácis quasi ventum roris flantem. Flamma autem effundebátur super fornácem cúbitis quadragÃnta novem: et erúpit, et incéndit, quos répperit juxta fornácem de Chaldǽis, minÃstros regis, qui eam incendébant. Et non tétigit eos omnÃno ignis, neque contristávit, nec quidquam moléstiæ Ãntulit. Tunc hi tres quasi ex uno ore laudábant, et glorificábant, et benedicébant Deum in fornáce, dicéntes: