All Mass Readings

Dedication of the Archbasilica of Our Savior

1962 Roman Missal
Sanctoral

Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Gen 28:17; Ps 83:2-3

v. Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)

Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.

v. Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)

[Oratio in 2 loco] (ad missam)

Deus, qui invisibíliter ómnia cóntines, et tamen pro salúte géneris humáni signa tuæ poténtiæ visibíliter osténdis: templum hoc poténtia tuæ inhabitatiónis illústra, et concéde; ut omnes, qui huc deprecatúri convéniunt, ex quacúmque tribulatióne ad te clamáverint, consolatiónis tuæ benefícia consequántur.

Epistle

Apoc 21:2-5

Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli

In diébus illis: Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cœlo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audívi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homínibus, et habitábit cum eis. Et ipsi pópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Et dixit, qui sedébat in throno: Ecce, nova fácio ómnia.

Gradual

Ps 137:2

Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensíbilis est.

V. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum. Allelúja, allelúja.

Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja.

Gospel

Luc 19:1-10

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam

In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce, vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusíllus erat. Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum, ut vidéret eum; quia inde erat transitúrus. Et cum venísset ad locum, suspíciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festínans descénde; quia hódie in domo tua opórtet me manére. Et festínans descéndit, et excépit illum gaudens. Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes, quod ad hóminem peccatórem divertísset. Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimídium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fílius sit Abrahæ. Venit enim Fílius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod períerat.

Offertory

1 Par 29:17-18

Dómine Deus, in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa; et pópulum tuum, qui repértus est, vidi cum ingénti gáudio: Deus Israël, custódi hanc voluntátem, allelúja.

Communion

Matt 21:13

Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui petit, áccipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. (Allelúja.)