Commemoration of St. Paul
Sources: Traditional Roman Mass texts; shared sections and translations follow the source references.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
2 Tim 1:12; Ps 138:1-2
v. Scio, cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex.
Dómine, probásti me et cognovÃsti me: tu cognovÃsti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
v. Scio, cui crédidi, et certus sum, quia potens est depósitum meum serváre in illum diem, justus judex.
Epistle
Gal 1:11-20
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas
Fratres: Notum vobis facio Evangélium, quod evangelizátum est a me, quia non est secúndum hóminem: neque enim ego ab hómine accépi illud neque dÃdici, sed per revelatiónem Jesu Christi. AudÃstis enim conversatiónem meam aliquándo in JudaÃsmo: quóniam supra modum persequébar Ecclésiam Dei, et expugnábam illam, et proficiébam in JudaÃsmo supra multos coætáneos meos in génere meo, abundántius æmulátor exsÃstens paternárum mearum traditiónum. Cum autem plácuit ei, qui me segregávit ex útero matris meæ, et vocávit per grátiam suam, ut reveláret FÃlium suum in me, ut evangelizárem illum in géntibus: contÃnuo non acquiévi carni et sánguini, neque veni Jerosólymam ad antecessóres meos Apóstolos: sed ábii in Arábiam: et Ãterum revérsus sum Damáscum: déinde post annos tres veni Jerosólymam vidére Petrum, et mansi apud eum diébus quÃndecim: álium autem Apostolórum vidi néminem, nisi Jacóbum fratrem Dómini. Quæ autem scribo vobis, ecce coram Deo, quia non méntior.
Gradual
Gal 2:8-9
Qui operátus est Petro in apostolátum, operátus est et mihi inter gentes: et cognovérunt grátiam Dei, quæ data est mihi.
Alleluia
1 Cor 15:10
Grátia Dei in me vácua non fuit: sed grátia ejus semper in me manet. Allelúja, allelúja.
V. Sancte Paule Apóstole, prædicátor veritátis et doctor géntium, intercéde pro nobis. Allelúja.
Gospel
Matt 10:16-22
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Ecce, ego mitto vos sicut oves in médio lupórum. Estóte ergo prudéntes sicut serpentes, et sÃmplices sicut colúmbæ. ¶ Cavéte autem ab homÃnibus. Tradent enim vos in concÃliis, et in synagógis suis flagellábunt vos: et ad præsides et ad reges ducémini propter me in testimónium illis et géntibus. Cum autem tradent vos, nolÃte cogitáre, quómodo aut quid loquámini: dábitur enim vobis in illa hora, quid loquámini. Non enim vos estis, qui loquÃmini, sed SpÃritus Patris vestri, qui lóquitur in vobis. Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater fÃlium: et insúrgent fÃlii in paréntes, et morte eos affÃcient: et éritis odio ómnibus propter nomen meum: qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.
Offertory
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amÃci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Communion
Matt 19:28-29
Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquÃstis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)