Christmas (Nativity of the Lord)
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Epistle
Tit 2:11-15
Léctio EpÃstolæ beati Pauli Apóstoli ad Titum
CarÃssime: Appáruit grátia Dei Salvatóris nostri ómnibus homÃnibus, erúdiens nos, ut, abnegántes impietátem et sæculária desidéria, sóbrie et iuste et pie vivámus in hoc sǽculo, exspectántes beátam spem et advéntum glóriæ magni Dei et Salvatóris nostri Iesu Christi: qui dedit semetÃpsum pro nobis: ut nos redÃmeret ab omni iniquitáte, et mundáret sibi pópulum acceptábilem, sectatórem bonórum óperum. Hæc lóquere et exhortáre: in Christo Iesu, Dómino nostro.
Gospel
Luc 2:1-14
Sequéntia + sancti Evangélii secundum Lucam
In illo témpore: Exiit edÃctum a Cæsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Hæc descrÃptio prima facta est a præside Sýriæ CyrÃno: et ibant omnes ut profiteréntur sÃnguli in suam civitátem. Ascéndit autem et Ioseph a Galilæa de civitáte Názareth, in Iudæam in civitátem David, quæ vocatur Béthlehem: eo quod esset de domo et fámilia David, ut profiterétur cum MarÃa desponsáta sibi uxóre prægnánte. Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret. Et péperit fÃlium suum primogénitum, et pannis eum invólvit, et reclinávit eum in præsépio: quia non erat eis locus in diversório. Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes, et custodiéntes vigÃlias noctis super gregem suum. Et ecce, Angelus Dómini stetit iuxta illos, et cláritas Dei circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. Et dixit illis Angelus: NolÃte timére: ecce enim, evangelÃzo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo: quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. Et hoc vobis signum: Inveniétis infántem pannis involútum, et pósitum in præsépio. Et súbito facta est cum Angelo multitúdo milÃtiæ cÅ“léstis, laudántium Deum et dicéntium: Glória in altÃssimis Deo, et in terra pax hóminibus bonæ voluntátis.