All Mass Readings

Birth of Saint Philomena

1962 Roman MissalSaturday, January 10, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Epistle

Tit 3:4-7

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Titum

Caríssime: Appáruit benígnitas et humánitas Salvatóris nostri Dei: non ex opéribus iustítiæ, quæ fécimus nos, sed secúndum suam misericórdiam salvos nos fecit, per lavácrum regeneratiónis et renovatiónis Spíritus Sancti, quem effúdit in nos abúnde per Iesum Christum, Salvatórem nostrum: ut, iustificáti grátia ipsíus, herédes simus secúndum spem vitæ ætérnæ: in Christo Iesu, Dómino nostro.

Gospel

Luc 2:15-20

Sequéntia + sancti Evangélii secúndum Lucam

In illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes, et invenérunt Maríam, et Ioseph, et Infántem pósitum in præsépio. Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de Púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt: et de his, quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastores, glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.