Ascension Thursday
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Acta 1:11; Ps 46:2
v. Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cÅ“lum? allelúja: quemádmodum vidÃstis eum ascendéntem in cÅ“lum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja.
Omnes gentes, pláudite mánibus: jubiláte Deo in voce exsultatiónis.
v. Viri Galilǽi, quid admirámini aspiciéntes in cÅ“lum? allelúja: quemádmodum vidÃstis eum ascendéntem in cÅ“lum, ita véniet, allelúja, allelúja, allelúja.
Epistle
Act 1:1-11
Léctio Actuum Apostólorum
Primum quidem sermónem feci de ómnibus, o Theóphile, quæ cÅ“pit Jesus facere et docére usque in diem, qua, præcÃpiens Apóstolis per SpÃritum Sanctum, quos elégit, assúmptus est: quibus et prǽbuit seÃpsum vivum post passiónem suam in multas arguméntis, per dies quadragÃnta appárens eis et loquens de regno Dei. Et convéscens, præcépit eis, ab Jerosólymis ne discéderent, sed exspectárent promissiónem Patris, quam audÃstis - inquit - per os meum: quia Joánnes quidem baptizávit aqua, vos autem baptizabÃmini SpÃritu Sancto non post multos hos dies. Igitur qui convénerant, interrogábant eum, dicéntes: Dómine, si in témpore hoc restÃtues regnum Israël? Dixit autem eis: Non est vestrum nosse témpora vel moménta, quæ Pater pósuit in sua potestáte: sed accipiétis virtútem superveniéntis SpÃritus Sancti in vos, et éritis mihi testes in Jerúsalem et in omni Judǽa et SamarÃa et usque ad últimum terræ. Et cum hæc dixÃsset, vidéntibus illis, elevátus est, et nubes suscépit eum ab óculis eórum. Cumque intueréntur in cÅ“lum eúntem illum, ecce, duo viri astitérunt juxta illos in véstibus albis, qui et dixérunt: Viri Galilǽi, quid statis aspiciéntes in cÅ“lum? Hic Jesus, qui assúmptus est a vobis in cÅ“lum, sic véniet, quemádmodum vidÃstis eum eúntem in cÅ“lum.
Alleluia
Ps 46:6; Ps 67:18-19
Allelúja, allelúja.
Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ. Allelúja.
V. Dóminus in Sina in sancto, ascéndens in altum, captÃvam duxit captivitátem. Allelúja.
Gospel
Marc 16:14-20; Dicto Evangelio exstinguitur Cereus paschalis, nec ulterius accenditur, nisi in Sabbato Pentecostes ad benedictionem Fontis; Marc 16:14-20; Dicto Evangelio exstinguitur Cereus paschalis
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum
In illo témpore: Recumbéntibus úndecim discÃpulis, appáruit illis Jesus: et exprobrávit incredulitátem eórum et durÃtiam cordis: quia iis, qui vÃderant eum resurrexÃsse, non credidérunt. Et dixit eis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credÃderit et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credÃderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credÃderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejÃcient: linguis loquentur novis: serpentes tollent: et si mortÃferum quid bÃberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt. Et Dóminus quidem Jesus, postquam locútus est eis, assúmptus est in cÅ“lum, et sedet a dextris Dei. Illi autem profécti, prædicavérunt ubÃque, Dómino cooperánte et sermónem confirmánte, sequéntibus signis.
[Evangelium](rubrica 1960)
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum.

Offertory
Ps 46:6
Ascéndit Deus in jubilatióne, et Dóminus in voce tubæ, allelúja.
Communion
Ps 67:33-34
Psállite Dómino, qui ascéndit super cœlos cœlórum ad Oriéntem, allelúja.