5th Sunday after Easter
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Isa 48:20; Ps 65:1-2
v. Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja.
Jubiláte Deo, omnis terra, psalmum dÃcite nómini ejus: date glóriam laudi ejus.
v. Vocem jucunditátis annuntiáte, et audiátur, allelúja: annuntiáte usque ad extrémum terræ: liberávit Dóminus pópulum suum, allelúja, allelúja.
Epistle
Jas 1:22-27
Léctio EpÃstolæ beáti Jacóbi Apóstoli
CarÃssimi: Estóte factóres verbi, et non auditóres tantum: falléntes vosmetÃpsos. Quia si quis audÃtor est verbi et non factor: hic comparábitur viro consideránti vultum nativitátis suæ in spéculo: considerávit enim se et ábiit, et statim oblÃtus est, qualis fúerit. Qui autem perspéxerit in legem perfectam libertátis et permánserit in ea, non audÃtor obliviósus factus, sed factor óperis: hic beátus in facto suo erit. Si quis autem putat se religiósum esse, non refrénans linguam suam, sed sedúcens cor suum, hujus vana est relÃgio. RelÃgio munda et immaculáta apud Deum et Patrem hæc est: Visitáre pupÃllos et viduas in tribulatióne eórum, et immaculátum se custodÃre ab hoc sǽculo.
Gradual
Joannes 16:28
Allelúja, allelúja.
V. Surréxit Christus, et illúxit nobis, quos rédemit sánguine suo. Allelúja.
ExÃvi a Patre, et veni in mundum: Ãterum relÃnquo mundum, et vado ad Patrem. Allelúja.
Gospel
Joann 16:23-30
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Amen, amen, dico vobis: si quid petiéritis Patrem in nómine meo, dabit vobis. Usque modo non petÃstis quidquam in nómine meo: Pétite, et accipiétis, ut gáudium vestrum sit plenum. Hæc in provérbiis locútus sum vobis. Venit hora, cum jam non in provérbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiábo vobis. In illo die in nómine meo petétis: et non dico vobis, quia ego rogábo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos, quia vos me amástis, et credidÃstis quia ego a Deo exÃvi. ExÃvi a Patre et veni in mundum: Ãterum relÃnquo mundum et vado ad Patrem. Dicunt ei discÃpuli ejus: Ecce, nunc palam loquéris et provérbium nullum dicis. Nunc scimus, quia scis ómnia et non opus est tibi, ut quis te intérroget: in hoc crédimus, quia a Deo exÃsti.
Offertory
Ps 65:8-9; 65:20
BenedÃcite, gentes, Dóminum, Deum nostrum, et obaudÃte vocem laudis ejus: qui pósuit ánimam meam ad vitam, et non dedit commovéri pedes meos: benedÃctus Dóminus, qui non amóvit deprecatiónem meam et misericórdiam suam a me, allelúja.
Communion
Ps 95:2
Cantáte Dómino, allelúja: cantáte Dómino et benedÃcite nomen ejus: bene nuntiáte de die in diem salutáre ejus, allelúja, allelúja.