4th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 26:1; 26:2; Ps 26:3
v. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timebo? Dóminus defensor vitæ meæ, a quo trepidábo? qui trÃbulant me inimÃci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
Si consÃstant advérsum me castra: non timébit cor meum.
v. Dóminus illuminátio mea et salus mea, quem timebo? Dóminus defensor vitæ meæ, a quo trepidábo? qui trÃbulant me inimÃci mei, ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
Epistle
Rom 8:18-23
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Fratres: ExÃstimo, quod non sunt condÃgnæ passiónes hujus témporis ad futúram glóriam, quæ revelábitur in nobis. Nam exspectátio creatúræ revelatiónem filiórum Dei exspéctat. Vanitáti enim creatúra subjécta est, non volens, sed propter eum, qui subjécit eam in spe: quia et ipsa creatúra liberábitur a servitúte corruptiónis, in libertátem glóriæ filiórum Dei. Scimus enim, quod omnis creatúra ingemÃscit et párturit usque adhuc. Non solum autem illa, sed et nos ipsi primÃtias spÃritus habéntes: et ipsi intra nos gémimus, adoptiónem filiórum Dei exspectántes, redemptiónem córporis nostri: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Gradual
Ps 78:9; 78:10
PropÃtius esto, Dómine, peccátis nostris: ne quando dicant gentes: Ubi est Deus eórum?
V. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter honórem nóminis tui, Dómine, lÃbera nos.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 9:5; 9:10
Deus, qui sedes super thronum, et júdicas æquitátem: esto refúgium páuperum in tribulatióne. Allelúja.
Gospel
Luc 5:1-11
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Cum turbæ irrúerent in Jesum, ut audÃrent verbum Dei, et ipse stabat secus stagnum Genésareth. Et vidit duas naves stantes secus stagnum: piscatóres autem descénderant et lavábant rétia. Ascéndens autem in unam navim, quæ erat Simónis, rogávit eum a terra redúcere pusÃllum. Et sedens docébat de navÃcula turbas. Ut cessávit autem loqui, dixit ad Simónem: Duc in altum, et laxáte rétia vestra in captúram. Et respóndens Simon, dixit illi: Præcéptor, per totam noctem laborántes, nihil cépimus: in verbo autem tuo laxábo rete. Et cum hoc fecÃssent, conclusérunt pÃscium multitúdinem copiósam: rumpebátur autem rete eórum. Et annuérunt sóciis, qui erant in ália navi, ut venÃrent et adjuvárent eos. Et venérunt, et implevérunt ambas navÃculas, ita ut pæne mergeréntur. Quod cum vidéret Simon Petrus, prócidit ad génua Jesu, dicens: Exi a me, quia homo peccátor sum, Dómine. Stupor enim circumdéderat eum et omnes, qui cum illo erant, in captúra pÃscium, quam céperant: simÃliter autem Jacóbum et Joánnem, fÃlios Zebedǽi, qui erant sócii Simónis. Et ait ad Simónem Jesus: Noli timére: ex hoc jam hómines eris cápiens. Et subdúctis ad terram návibus, relictis ómnibus, secuti sunt eum.
Offertory
Ps 12:4-5
Illúmina óculos meos, ne umquam obdórmiam in morte: ne quando dicat inimÃcus meus: Præválui advérsus eum.
Communion
Ps 17:3
Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus: Deus meus, adjútor meus.