4th Sunday after Easter
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 97:1; 97:2; Ps 97:1
v. Cantáte Dómino cánticum novum, allelúja: quia mirabÃlia fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justÃtiam suam, allelúja, allelúja, allelúja.
Salvávit sibi déxtera ejus: et bráchium sanctum ejus.
v. Cantáte Dómino cánticum novum, allelúja: quia mirabÃlia fecit Dóminus, allelúja: ante conspéctum géntium revelávit justÃtiam suam, allelúja, allelúja, allelúja.
Epistle
Jas 1:17-21
Léctio EpÃstolæ beáti Jacóbi Apóstoli
CarÃssimi: Omne datum óptimum, et omne donum perféctum desúrsum est, descéndens a Patre lúminum, apud quem non est transmutátio nec vicissitúdinis obumbrátio. Voluntárie enim génuit nos verbo veritátis, ut simus inÃtium áliquod creatúræ ejus. Scitis, fratres mei dilectÃssimi. Sit autem omnis homo velox ad audiéndum: tardus autem ad loquéndum et tardus ad iram. Ira enim viri justÃtiam Dei non operátur. Propter quod abjiciéntes omnem immundÃtiam et abundántiam malÃtiæ, in mansuetúdine suscÃpite Ãnsitum verbum, quod potest salváre ánimas vestras.
Alleluia
Ps 117:16; Rom 6:9
Allelúja, allelúja.
Déxtera Dómini fecit virtútem: déxtera Dómini exaltávit me. Allelúja.
Christus resúrgens ex mórtuis jam non móritur: mors illi ultra non dominábitur. Allelúja.
Gospel
Joannes 16:5-14
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Vado ad eum, qui misit me: et nemo ex vobis intérrogat me: Quo vadis? Sed quia hæc locútus sum vobis, tristÃtia implévit cor vestrum. Sed ego veritátem dico vobis: expédit vobis, ut ego vadam: si enim non abÃero, Paráclitus non véniet ad vos: si autem abÃero, mittam eum ad vos. Et cum vénerit ille, árguet mundum de peccáto et de justÃtia et de judÃcio. De peccáto quidem, quia non credidérunt in me: de justÃtia vero, quia ad Patrem vado, et jam non vidébitis me: de judÃcio autem, quia princeps hujus mundi jam judicátus est. Adhuc multa hábeo vobis dÃcere: sed non potéstis portáre modo. Cum autem vénerit ille SpÃritus veritátis, docébit vos omnem veritátem. Non enim loquétur a semetÃpso: sed quæcúmque áudiet, loquétur, et quæ ventúra sunt, annuntiábit vobis. Ille me clarificábit: quia de meo accÃpiet et annuntiábit vobis.
Offertory
Ps 65:1-2; 65:16
Jubiláte Deo, univérsa terra, psalmum dÃcite nómini ejus: venÃte et audÃte, et narrábo vobis, omnes qui timétis Deum, quanta fecit Dóminus ánimæ meæ, allelúja.
Communion
Joann 16:8
Cum vénerit Paráclitus SpÃritus veritátis, ille árguet mundum de peccáto et de justÃtia et de judÃcio, allelúja, allelúja.