All Mass Readings

22nd Sunday after Pentecost

1962 Roman MissalSunday, October 25, 2026Time after Pentecost

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Sung Text

Introit

Ps 129:3-4; Ps 129:1-2

Chant link pending

v. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël.

De profúndis clamávi ad te, Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.

v. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit? quia apud te propitiátio est, Deus Israël.

Reading

Epistle

Phil 1:6-11

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses

Fratres: Confídimus in Dómino Jesu, quia, qui cœpit in vobis opus bonum, perfíciet usque in diem Christi Jesu. Sicut est mihi justum hoc sentíre pro ómnibus vobis: eo quod hábeam vos in corde, et in vínculis meis, et in defensióne, et confirmatióne Evangélii, sócios gáudii mei omnes vos esse. Testis enim mihi est Deus, quómodo cúpiam omnes vos in viscéribus Jesu Christi. Et hoc oro, ut cáritas vestra magis ac magis abúndet in sciéntia et in omni sensu: ut probétis potióra, ut sitis sincéri et sine offénsa in diem Christi, repléti fructu justítiæ per Jesum Christum, in glóriam et laudem Dei.

Sung Text

Gradual and Alleluia

Ps 132:1-2; Ps 113:11

Chant link pending

Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!

V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron.

Allelúja, allelúja.

Qui timent Dóminum sperent in eo: adjútor et protéctor eórum est. Allelúja.

Reading

Gospel

Matt 22:15-21

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum

In illo témpore: Abeúntes pharisǽi consílium iniérunt, ut cáperent Jesum in sermóne. Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: Magíster, scimus, quia verax es et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: dic ergo nobis, quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non? Cógnita autem Jesus nequítia eórum, ait: Quid me tentátis, hypócritæ? Osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis Jesus: Cujus est imágo hæc et superscríptio? Dicunt ei: Cǽsaris. Tunc ait illis: Réddite ergo, quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari; et, quæ sunt Dei, Deo.

Sung Text

Offertory

Esth 14:12; 14:13

Chant link pending

Recordáre mei, Dómine, omni potentátui dóminans: et da sermónem rectum in os meum, ut pláceant verba mea in conspéctu príncipis.

Sung Text

Communion

Ps 16:6

Chant link pending

Ego clamávi, quóniam exaudísti me, Deus: inclína aurem tuam et exáudi verba mea.