21st Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Esth 13:9; 13:10-11; Ps 118:1
v. In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est, qui possit resÃstere voluntáti tuæ: tu enim fecÃsti ómnia, cÅ“lum et terram et univérsa, quæ cÅ“li ámbitu continéntur: Dominus universórum tu es
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
v. In voluntáte tua, Dómine, univérsa sunt pósita, et non est, qui possit resÃstere voluntáti tuæ: tu enim fecÃsti ómnia, cÅ“lum et terram et univérsa, quæ cÅ“li ámbitu continéntur: Dominus universórum tu es.
Epistle
Ephes 6:10-17
Lectio Epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Fratres: Confortámini in Dómino et in poténtia virtútis ejus. Indúite vos armatúram Dei, ut póssitis stare advérsus insÃdias diáboli. Quóniam non est nobis colluctátio advérsus carnem et sánguinem: sed advérsus prÃncipes et potestátes, advérsus mundi rectóres tenebrárum harum, contra spirituália nequÃtiæ, in cÅ“léstibus. Proptérea accÃpite armatúram Dei, ut póssitis resÃstere in die malo et in ómnibus perfécti stare. State ergo succÃncti lumbos vestros in veritáte, et indúti lorÃcam justÃtiæ, et calceáti pedes in præparatióne Evangélii pacis: in ómnibus suméntes scutum fÃdei, in quo póssitis ómnia tela nequÃssimi Ãgnea exstÃnguere: et gáleam salútis assúmite: et gládium spÃritus, quod est verbum Dei.
Gradual
Ps 89:1-2
Dómine, refúgium factus es nobis, a generatióne et progénie.
V. Priúsquam montes fÃerent aut formarétur terra et orbis: a sǽculo et usque in sǽculum tu es, Deus.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 113:1
In éxitu Israël de Ægýpto, domus Jacob de pópulo bárbaro. Allelúja.
Gospel
Matt 18:23-35
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis parábolam hanc: Assimilátum est regnum cÅ“lórum hómini regi, qui vóluit ratiónem pónere cum servis suis. Et cum cÅ“pÃsset ratiónem pónere, oblátus est ei unus, qui debébat ei decem mÃlia talénta. Cum autem non habéret, unde rédderet, jussit eum dóminus ejus venúmdari et uxórem ejus et fÃlios et ómnia, quæ habébat, et reddi. Prócidens autem servus ille, orábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Misértus autem dóminus servi illÃus, dimÃsit eum et débitum dimÃsit ei. Egréssus autem servus ille, invénit unum de consérvis suis, qui debébat ei centum denários: et tenens suffocábat eum, dicens: Redde, quod debes. Et prócidens consérvus ejus, rogábat eum, dicens: Patiéntiam habe in me, et ómnia reddam tibi. Ille autem nóluit: sed ábiit, et misit eum in cárcerem, donec rédderet débitum. Vidéntes autem consérvi ejus, quæ fiébant, contristáti sunt valde: et venérunt et narravérunt dómino suo ómnia, quæ facta fúerant. Tunc vocávit illum dóminus suus: et ait illi: Serve nequam, omne débitum dimÃsi tibi, quóniam rogásti me: nonne ergo opórtuit et te miseréri consérvi tui, sicut et ego tui misértus sum? Et irátus dóminus ejus, trádidit eum tortóribus, quoadúsque rédderet univérsum débitum. Sic et Pater meus cÅ“léstis fáciet vobis, si non remiséritis unusquÃsque fratri suo de córdibus vestris.
Offertory
Job 1.1
Vir erat in terra Hus, nómine Job: simplex et rectus ac timens Deum: quem Satan pétiit ut tentáret: et data est ei potéstas a Dómino in facultátes et in carnem ejus: perdidÃtque omnem substántiam ipsÃus et fÃlios: carnem quoque ejus gravi úlcere vulnerávit.
Communion
Ps 118:81; 118:84; 118:86
In salutári tuo ánima mea, et in verbum tuum sperávi: quando fácies de persequéntibus me judÃcium? inÃqui persecúti sunt me, ádjuva me, Dómine, Deus meus.