All Mass Readings

20th Sunday after Pentecost

1962 Roman MissalSunday, October 11, 2026Time after Pentecost

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Sung Text

Introit

Dan 3:31; 31:29; 31:35; Ps 118:1

Chant link pending

v. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.

Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.

v. Omnia, quæ fecísti nobis, Dómine, in vero judício fecísti, quia peccávimus tibi et mandátis tuis non obœdívimus: sed da glóriam nómini tuo, et fac nobíscum secúndum multitúdinem misericórdiæ tuæ.

Reading

Epistle

Ephes 5:15-21

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios

Fratres: Vidéte, quómodo caute ambulétis: non quasi insipiéntes, sed ut sapiéntes, rediméntes tempus, quóniam dies mali sunt. Proptérea nolíte fíeri imprudéntes, sed intellegéntes, quæ sit volúntas Dei. Et nolíte inebriári vino, in quo est luxúria: sed implémini Spíritu Sancto, loquéntes vobismetípsis in psalmis et hymnis et cánticis spirituálibus, cantántes et psalléntes in córdibus vestris Dómino: grátias agéntes semper pro ómnibus, in nómine Dómini nostri Jesu Christi, Deo et Patri. Subjecti ínvicem in timóre Christi.

Sung Text

Gradual and Alleluia

Ps 144:15-16; Ps 107:2

Chant link pending

Oculi ómnium in te sperant, Dómine: et tu das illis escam in témpore opportúno.~

V. Aperis tu manum tuam: et imples omne ánimal benedictióne. Allelúja, allelúja

Parátum cor meum, Deus, parátum cor meum: cantábo, et psallam tibi, glória mea. Allelúja.

Reading

Gospel

Joannes 4:46-53

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem

In illo témpore: Erat quidam régulus, cujus fílius infirmabátur Caphárnaum. Hic cum audísset, quia Jesus adveníret a Judǽa in Galilǽam, ábiit ad eum, et rogábat eum, ut descénderet et sanáret fílium ejus: incipiébat enim mori. Dixit ergo Jesus ad eum: Nisi signa et prodígia vidéritis, non créditis. Dicit ad eum régulus: Dómine, descénde, priúsquam moriátur fílius meus. Dicit ei Jesus: Vade, fílius tuus vivit. Crédidit homo sermóni, quem dixit ei Jesus, et ibat. Jam autem eo descendénte, servi occurrérunt ei et nuntiavérunt, dicéntes, quia fílius ejus víveret. Interrogábat ergo horam ab eis, in qua mélius habúerit. Et dixérunt ei: Quia heri hora séptima relíquit eum febris. Cognóvit ergo pater, quia illa hora erat, in qua dixit ei Jesus: Fílius tuus vivit: et crédidit ipse et domus ejus tota.

Sung Text

Offertory

Ps 136:1

Chant link pending

Super flúmina Babylónis illic sédimus et flévimus: dum recordarémur tui, Sion.

Sung Text

Communion

Ps 118:49-50

Chant link pending

Meménto verbi tui servo tuo, Dómine, in quo mihi spem dedísti: hæc me consoláta est in humilitáte mea.