St. Thomas
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 138:17; Ps 138:1-2
v. Mihi autem nimis honoráti sunt amÃci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Dómine, probásti me et cognovÃsti me: tu cognovÃsti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
v. Mihi autem nimis honoráti sunt amÃci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Epistle
Ephes 2:19-22
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Fratres: Jam non estis hóspites et ádvenæ: sed estis cives sanctórum et doméstici Dei: superædificáti super fundaméntum Apostolórum et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Jesu: in quo omnis ædificátio constrúcta crescit in templum sanctum in Dómino, in quo et vos coædificámini in habitáculum Dei in SpÃritu.
Gradual
Ps 138:17-18
Nimis honoráti sunt amÃci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
V. Dinumerábo eos, et super arénam multiplicabúntur. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 32:1
Gaudéte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. Allelúja.
Gospel
Joann 20:24-29
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem.
In illo témpore: Thomas, unus ex duódecim, qui dÃcitur DÃdymus, non erat cum eis, quando venit Jesus. Dixérunt ergo ei alii discÃpuli: VÃdimus Dóminum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in mánibus ejus fixúram clavórum, et mittam dÃgitum meum in locum clavórum, et mittam manum meam in latus ejus, non credam. Et post dies octo, Ãterum erant discÃpuli ejus intus, et Thomas cum eis. Venit Jesus jánuis clausis, et stetit in médio, et dixit: Pax vobis. Deinde dicit Thomæ: Inter dÃgitum tuum huc, et vide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum: et noli esse incrédulus, sed fidélis. Respóndit Thomas et dixit ei: Dóminus meus et Deus meus. Dixit ei Jesus: Quia vidisti me, Thoma, credidÃsti: beáti, qui non vidérunt, et credidérunt.
Offertory
Ps 18:5
In omnem terram exÃvit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
Communion
Joannes 20:27
Mitte manum tuam, et cognósce loca clavórum, allelúja: et noli esse incrédulus, sed fidélis, allelúja, allelúja.