Advent feria
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Phil 4:4-6; Ps 84:2
v. Gaudéte in Dómino semper: Ãterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homÃnibus: Dóminus enim prope est. Nihil sollÃciti sitis: sed in omni oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum.
BenedixÃsti, Dómine, terram tuam: avertÃsti captivitátem Jacob.
v. Gaudéte in Dómino semper: Ãterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homÃnibus: Dóminus enim prope est. Nihil sollÃciti sitis: sed in omni oratióne petitiónes vestræ innotéscant apud Deum.
Epistle
Philipp 4:4-7
Lectio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses
Fratres: Gaudéte in Dómino semper: Ãterum dico, gaudéte. Modéstia vestra nota sit ómnibus homÃnibus: Dóminus prope est. Nihil sollÃciti sitis: sed in omni oratióne et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intellegéntias vestras, in Christo Jesu, Dómino nostro.
Gradual
Ps 79:2; 79:3; 79:2
Qui sedes, Dómine, super Chérubim, éxcita poténtiam tuam, et veni.
V. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. Allelúja, allelúja,
V. Excita, Dómine, potentiam tuam, et veni, ut salvos fácias nos. Allelúja.
Gospel
Joann 1:19-28
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo tempore: Misérunt Judǽi ab Jerosólymis sacerdótes et levÃtas ad Joánnem, ut interrogárent eum: Tu quis es? Et conféssus est, et non negávit: et conféssus est: Quia non sum ego Christus. Et interrogavérunt eum: Quid ergo? ElÃas es tu? Et dixit: Non sum. Prophéta es tu? Et respondit: Non. Dixérunt ergo ei: Quis es, ut respónsum demus his, qui misérunt nos? Quid dicis de te ipso? Ait: Ego vox clamántis in desérto: DirÃgite viam Dómini, sicut dixit IsaÃas Prophéta. Et qui missi fúerant, erant ex pharisǽis. Et interrogavérunt eum, et dixérunt ei: Quid ergo baptÃzas, si tu non es Christus, neque ElÃas, neque Prophéta? Respóndit eis Joánnes, dicens: Ego baptÃzo in aqua: médius autem vestrum stetit, quem vos nescÃtis. Ipse est, qui post me ventúrus est, qui ante me factus est: cujus ego non sum dignus ut solvam ejus corrÃgiam calceaménti. Hæc in Bethánia facta sunt trans Jordánem, ubi erat Joánnes baptÃzans.
Offertory
Ps 84:2
BenedixÃsti, Dómine, terram tuam: avertÃsti captivitátem Jacob: remisÃsti iniquitatem plebis tuæ.
Communion
Is 35:4
DÃcite: pusillánimes, confortámini et nolÃte timére: ecce, Deus noster véniet et salvábit nos.