St. Andrew
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 138:17; Ps 138:1-2
v. Mihi autem nimis honoráti sunt amÃci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Dómine, probásti me et cognovÃsti me: tu cognovÃsti sessiónem meam et resurrectiónem meam.
v. Mihi autem nimis honoráti sunt amÃci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Epistle
Rom 10:10-18
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Fratres: Corde enim créditur ad justÃtiam: ore autem conféssio fit ad salútem. Dicit enim Scriptúra: Omnis, qui credit in illum, non confundétur. Non enim est distÃnctio Judǽi et Græci: nam idem Dóminus ómnium, dives in omnes, qui Ãnvocant illum. Omnis enim, quicúmque invocáverit nomen Dómini, salvus erit. Quómodo ergo invocábunt, in quem non credidérunt? Aut quómodo credent ei, quem non audiérunt? Quómodo autem áudient sine prædicánte? Quómodo vero prædicábunt, nisi mittántur? sicut scriptum est: Quam speciósi pedes evangelizántium pacem, evangelizándum bona! Sed non omnes obédiunt Evangélio. IsaÃas enim dicit: Dómine, quis crédidit audÃtui nostro? Ergo fides ex audÃtu, audÃtus autem per verbum Christi. Sed dico: Numquid non audiérunt? Et quidem in omnem terram exÃvit sonus eórum, et in fines orbis terræ verba eórum.
Gradual
Ps 44:17-18
ConstÃtues eos prÃncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
V. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fÃlii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
Allelúja, allelúja.
V. Diléxit Andréam Dóminus in odórem suavitátis. Allelúja.
Gospel
Matt 4:18-22
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Ambulans Jesus juxta mare Galilǽæ, vidit duos fratres, Simónem, qui vocátur Petrus, et Andréam fratrem ejus, mitténtes rete in mare - erant enim piscatóres - et ait illis: VenÃte post me, et fáciam vos fÃeri piscatóres hóminum. At illi contÃnuo, relÃctis rétibus, secúti sunt eum. Et procédens inde, vidit álios duos fratres, Jacóbum Zebedæi et Joánnem, fratrem ejus, in navi cum Zebedæo patre eórum reficiéntes rétia sua: et vocávit eos. Illi autem statim, relÃctis rétibus et patre, secúti sunt eum.
Offertory
Ps 138:17
Mihi autem nimis honoráti sunt amÃci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
Communion
Matt 4:19-20
VenÃte post me: fáciam vos fÃeri piscatóres hóminum; at illi contÃnuo, relÃctis rétibus, secúti sunt Dóminum.