All Mass Readings

St. Clement

1962 Roman MissalMonday, November 23, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Is 59:21; 56:7; Ps 111:1

v. Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum.

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.

v. Dicit Dóminus: Sermónes mei, quos dedi in os tuum, non defícient de ore tuo: et múnera tua accépta erunt super altáre meum.

[Oratio] (nisi communi Summorum Pontificum)

Deus, qui nos ánnua beáti Cleméntis Mártyris tui atque Pontíficis sollemnitáte lætíficas: concéde propítius; ut, cujus natalítia cólimus, virtútem quoque passiónis imitémur.

Epistle

Phil 3:17-21; 4:1-3

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses

Fratres: Imitatóres mei estóte, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis - nunc autem et flens dico - inimícos Crucis Christi: quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cœlis est: unde étiam Salvatórem exspectámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Itaque, fratres mei caríssimi et desideratíssimi, gáudium meum et coróna mea: sic state in Dómino, caríssimi. Evódiam rogo et Sýntychen déprecor idípsum sápere in Dómino. Etiam rogo et te, germáne compar, ádjuva illas, quæ mecum laboravérunt in Evangélio cum Cleménte et céteris adjutóribus meis, quorum nómina sunt in libro vitæ.

[Secreta] (nisi communi Summorum Pontificum)

Múnera tibi, Dómine, obláta sanctífica: et, intercedénte beáto Cleménte Mártyre tuo atque Pontífice, per hæc nos a peccatórum nostrórum máculis emúnda.

[Postcommunio] (nisi communi Summorum Pontificum)

Córporis sacri et pretiósi Sánguinis repléti libámine, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod pia devotióne gérimus; intercedénte beáto Cleménte Mártyre tuo atque Pontífice, certa redemptióne capiámus.

Gradual

Ps 88:21-23

Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum.

V. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei. Allelúja, allelúja

Alleluia

Ps 109:4; Eccli 44:16; Eccli 44:20; Ps 109:4

Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Ecce sacérdos magnus, qui in diébus suis plácuit Deo.

Non est invéntus símilis illi, qui conserváret legem Excélsi. Allelúja, allelúja.

Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Allelúja.

Gospel

Luc 14:26-33; Matt 25:14-23

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam

In illo témpore: Dixit Jesus turbis: Si quis venit ad me, et non odit patrem suum, et matrem, et uxórem, et fílios, et fratres, et soróres, adhuc autem et ánimam suam, non potest meus esse discípulus. Et qui non bájulat crucem suam, et venit post me, non potest meus esse discípulus. Quis enim ex vobis volens turrim ædificáre, non prius sedens cómputat sumptus, qui necessárii sunt, si hábeat ad perficiéndum; ne, posteáquam posúerit fundaméntum, et non potúerit perfícere, omnes, qui vident, incípiant illúdere ei, dicéntes: Quia hic homo cœpit ædificáre, et non pótuit consummáre? Aut quis rex itúrus commíttere bellum advérsus álium regem, non sedens prius cógitat, si possit cum decem mílibus occúrrere ei, qui cum vigínti mílibus venit ad se? Alióquin, adhuc illo longe agénte, legatiónem mittens, rogat ea, quæ pacis sunt. Sic ergo omnis ex vobis, qui non renúntiat ómnibus, quæ póssidet, non potest meus esse discípulus.

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo péregre proficíscens vocávit servos suos, et trádidit illis bona sua. Et uni dedit quinque talénta, álii autem duo, álii vero unum, unicuíque secúndum própriam virtútem, et proféctus est statim. Abiit autem, qui quinque talénta accéperat, et operátus est in eis, et lucrátus est ália quinque. Simíliter et, qui duo accéperat, lucrátus est ália duo. Qui autem unum accéperat, ábiens fodit in terram, et abscóndit pecúniam dómini sui. Post multum vero témporis venit dóminus servórum illórum, et pósuit ratiónem cum eis. Et accédens qui quinque talénta accéperat, óbtulit ália quinque talénta, dicens: Dómine, quinque talénta tradidísti mihi, ecce, ália quinque superlucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui. Accéssit autem et qui duo talénta accéperat, et ait: Dómine, duo talénta tradidísti mihi, ecce, ália duo lucrátus sum. Ait illi dóminus ejus: Euge, serve bone et fidélis, quia super pauca fuísti fidélis, super multa te constítuam: intra in gáudium dómini tui.

Offertory

Ps 88:25; Ps 88:21-22

Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)

Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum: manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortábit eum. (Allelúja.)

Communion

Ps 88:36; 88:37-38; Luc 12:42

Semel jurávi in sancto meo: Semen ejus in ætérnum manébit: et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in coelo fidélis. (Allelúja.)

Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (Allelúja.)