Dedication of the Archbasilica of the Holy Savior
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Gen 28:17; Ps 83:2-3
v. TerrÃbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cÅ“li: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)
Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! ConcupÃscit, et déficit ánima mea in átria Dómini.
v. TerrÃbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cÅ“li: et vocábitur aula Dei. (Allelúja, allelúja.)
[Oratio in 2 loco] (ad missam)
Deus, qui invisibÃliter ómnia cóntines, et tamen pro salúte géneris humáni signa tuæ poténtiæ visibÃliter osténdis: templum hoc poténtia tuæ inhabitatiónis illústra, et concéde; ut omnes, qui huc deprecatúri convéniunt, ex quacúmque tribulatióne ad te clamáverint, consolatiónis tuæ benefÃcia consequántur.
Epistle
Apoc 21:2-5
Léctio libri Apocalýpsis beáti Joánnis Apóstoli
In diébus illis: Vidi sanctam civitátem Jerúsalem novam descendéntem de cÅ“lo a Deo, parátam sicut sponsam ornátam viro suo. Et audÃvi vocem magnam de throno dicéntem: Ecce tabernáculum Dei cum homÃnibus, et habitábit cum eis. Et ipsi p ópulus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eórum Deus: et abstérget Deus omnem lácrimam ab óculis eórum: et mors ultra non erit, neque luctus neque clamor neque dolor erit ultra, quia prima abiérunt. Et dixit, qui sedébat in throno: Ecce, nova fácio ómnia.
Gradual
Ps 137:2
Locus iste a Deo factus est, inæstimábile sacraméntum, irreprehensÃbilis est.
V. Deus, cui astat Angelórum chorus, exáudi preces servórum tuórum. Allelúja, allelúja.
Adorábo ad templum sanctum tuum: et confitébor nómini tuo. Allelúja.
Gospel
Luc 19:1-10
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Ingréssus Jesus perambulábat Jéricho. Et ecce, vir nómine Zachǽus: et hic princeps erat publicanórum, et ipse dives: et quærébat vidére Jesum, quis esset: et non póterat præ turba, quia statúra pusÃllus erat. Et præcúrrens ascéndit in árborem sycómorum, ut vidéret eum; quia inde erat transitúrus. Et cum venÃsset ad locum, suspÃciens Jesus vidit illum, et dixit ad eum: Zachǽe, festÃnans descénde; quia hódie in domo tua opórtet me manére. Et festÃnans descéndit, et excépit illum gaudens. Et cum vidérent omnes, murmurábant, dicéntes, quod ad hóminem peccatórem divertÃsset. Stans autem Zachǽus, dixit ad Dóminum: Ecce, dimÃdium bonórum meórum, Dómine, do paupéribus: et si quid áliquem defraudávi, reddo quádruplum. Ait Jesus ad eum: Quia hódie salus dómui huic facta est: eo quod et ipse fÃlius sit Abrahæ. Venit enim FÃlius hóminis quǽrere et salvum fácere, quod perÃerat.
Offertory
1 Par 29:17-18
Dómine Deus, in simplicitáte cordis mei lætus óbtuli univérsa; et pópulum tuum, qui repértus est, vidi cum ingénti gáudio: Deus Israël, custódi hanc voluntátem, allelúja.
Communion
Matt 21:13
Domus mea domus oratiónis vocábitur, dicit Dóminus: in ea omnis, qui petit, áccipit; et qui quærit, invénit; et pulsánti aperiétur. (Allelúja.)