St. Raphael the Archangel
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 102:20; Ps 102:1
v. BenedÃcite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
v. BenedÃcite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Epistle
Tob 12:7-15
Léctio libri TobÃæ
In diébus illis: Dixit Angelus Ráphaël ad TobÃam: Sacraméntum regis abscóndere bonum est: ópera autem Dei reveláre et confitéri honorÃficum est. Bona est orátio cum jejúnio, et eleemósyna magis quam thesáuros auri recóndere: quóniam eleemósyna a morte liberat, et ipsa est, quæ purgat peccáta et facit invenire misericórdiam et vitam ætérnam. Qui autem faciunt peccátum et iniquitátem, hostes sunt ánimæ suæ. Manifésto ergo vobis veritátem, et non abscóndam a vobis occúltum sermónem. Quando orábas cum lácrimis, et sepeliébas mórtuos, et derelinquébas prándium tuum, et mórtuos abscondébas per diem in domo tua, et nocte sepeliébas eos, ego óbtuli oratiónem tuam Dómino. Et quia accéptus eras Deo, necésse fuit, ut tentátio probáret te. Et nunc misit me Dóminus, ut curárem te, et Saram uxórem fÃlii tui a dæmónio liberárem. Ego enim sum Raphaël Angelus, unus ex septem, qui astámus ante Dóminum.
Gradual
Tob 8:3
Angelus Dómini Raphaël apprehéndit et ligávit dæmonem.
Alleluia
Ps 146:5; Ps 137:1-2
V. Magnus Dóminus noster, et magna virtus ejus.
Allelúja, allelúja.
V. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo, Dómine. Allelúja.
Gospel
Joann 5:1-4
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Erat dies festus Judæórum, et ascéndit Jesus Jerosólymam. ¶ Est autem Jerosólymis Probática piscÃna, quæ cognominátur hebráice Bethsaida, quinque pórticus habens. In his jacébat multitúdo magna languéntium, cæcórum, claudórum, aridórum exspectántium aquæ motum. Angelus autem Dómini descendébat secúndum tempus in piscÃnam, et movebátur aqua. Et, qui prior descendÃsset in piscÃnam post motiónem aquæ, sanus fiebat, a quacúmque detinebátur infirmitáte.
Offertory
Apoc 8:3; 8:4
Stetit Angelus juxta aram templi, habens thurÃbulum áureum in manu sua, et data sunt ei incénsa multa: et ascéndit fumus aromátum in conspéctu Dei.
Communion
Dan 3:58
BenedÃcite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dÃcite et superexaltáte eum in sǽcula.