All Mass Readings

St. Anthony Mary Claret

1962 Roman MissalFriday, October 23, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Ps 131:9-10; Ps 131:1

v. Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.

v. Meménto, Dómine, David, et omnis mansuetúdinis ejus:

v. Sacerdótes tui, Dómine, induántur justítiam, et sancti tui exsúltent. Propter David servum tuum non avértas fáciem christi tui.

Epistle

Heb 7:23-27

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos

Fratres : Plures facti sunt sacerdótes, idcírco quod morte prohiberéntur permanére : Iesus autem, eo quod máneat in ætérnum, sempitérnum habet sacerdótium. Unde et salváre in perpétuum potest accedéntes per semetípsum ad Deum : semper vivens ad interpellándum pro nobis. Talis enim decébat, ut nobis esset póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus, et excélsior cælis factus : qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum sacerdótes, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli : hoc enim fecit semel, seípsum offeréndo, Jesus Christus, Dóminus noster.

Gradual

Ps 131:16-17

V. Sacerdótes ejus índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt.

V. Illuc prodúcam cornu David; parávi lucérnam christo meo. Allelúia, allelúia.

Alleluia

Ps 109:4

V. Jurávit Dóminus, et non pœnitébit eum: Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. Allelúia.

Gospel

Matt 24:42-47

Lectio sancti Evangelii secundum Matthǽum

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vigiláte ergo, quia nescítis qua hora Dóminus vester ventúrus sit. Illud autem scitóte, quóniam si sciret paterfamílias qua hora fur ventúrus esset, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Ideo et vos estóte paráti: quia qua nescítis hora Fílius hóminis ventúrus est. Quis, putas, est fidélis servus, et prudens, quem constítuit dóminus suus super famíliam suam ut det illis cibum in témpore? Beátus ille servus, quem cum vénerit dóminus ejus, invénerit sic faciéntem. Amen dico vobis, quóniam super ómnia bona sua constítuet eum.

Offertory

Ps 88:25

Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)

Communion

Matt 24:46-47

Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)