All Mass Readings

St. Peter of Alcantara

1962 Roman MissalMonday, October 19, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Ps 91:13-14; Ps 91:2

v. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)

Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime.

v. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (Allelúja, allelúja.)

Epistle

Philipp 3:7-12

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses

Fratres: Quæ mihi fuérunt lucra, hæc arbitrátus sum propter Christum defriménta. Verúmtamen exístimo ómnia detriméntum esse propter eminéntem sciéntiam Jesu Christi, Dómini mei: propter quem ómnia detriméntum feci et árbitror ut stércora, ut Christum lucrifáciam et invéniar in illo, non habens meam justítiam, quæ ex lege est, sed illam, quæ ex fide est Christi Jesu: quæ ex Deo est justítia in fide, ad cognoscéndum illum, et virtútem resurrectiónis ejus, et societátem passiónum illíus: configurátus morti ejus: si quo modo occúrram ad resurrectiónem, quæ est ex mórtuis: non quod jam accéperim aut jam perféctus sim: sequor autem, si quo modo comprehéndam, in quo et comprehénsus sum a Christo Jesu.

Gradual

Ps 36:30-31

Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.

V. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus. Allelúja, allelúja.

Alleluia

Ps 111:1

Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.

Gospel

Luc 12:32-34

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Patri vestro dare vobis regnum. ¶ Véndite quæ possidétis, et date eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cœlis: quo fur non apprópiat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.

Offertory

Ps 20:2-3

In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei. (Allelúja.)

Communion

Matt 19:28-29

Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (Allelúja.)