Holy Guardian Angels (First Friday)
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 102:20; Ps 102:1
v. BenedÃcite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Benedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.
v. BenedÃcite Dóminum, omnes Angeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Epistle
Exod 23:20-23
Léctio libri Exodi
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Angelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimÃttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimÃcus ero inimÃcis tuis et affligam affligéntes te: præcedétque te Angelus meus.
Gradual
Ps 90:11-12
Angelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
V. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 102:21
BenedÃcite Dómino, omnes virtútes ejus: minÃstri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.
Gospel
Matt 18:1-10
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Accessérunt discÃpuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cÅ“lórum? Et ádvocans Jesus párvulum, státuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cÅ“lórum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cÅ“lórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusÃllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalÃzat te, abscÃde eum et projÃce abs te: bonum tibi est ad vitam ingrédi débilem vel claudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem niitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalÃzat te, érue eum et projice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusÃllis: dico enim vobis, quia Angeli eórum in cÅ“lis semper vident fáciem Patris mei, qui in cÅ“lis est.
Offertory
Ps 102:20-21
BenedÃcite Dóminum, omnes Angeli ejus: minÃstri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
Communion
Dan 3:58
BenedÃcite, omnes Angeli Dómini, Dóminum: hymnum dÃcite et superexaltáte eum in sǽcula.