All Mass Readings

St. Januarius and Companions

1962 Roman MissalSaturday, September 19, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Ps 36:39; Ps 36:1

v. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.

Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.

v. Salus autem justórum a Dómino: et protéctor eórum est in témpore tribulatiónis.

Epistle

Hebr 10:32-38

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos

Fratres: Rememorámini prístinos dies, in quibus illumináti magnum certámen sustinuístis passiónum: et in áltero quidem oppróbriis et tribulatiónibus spectáculum facti: in áltero autem sócii táliter conversántium effécti. Nam et vinctis compássi estis, et rapínam bonórum vestrórum cum gáudio suscepístis, cognoscéntes vos habere meliórem et manéntem substántiam. Nolíte itaque amíttere confidéntiam vestram, quæ magnam habet remuneratiónem. Patiéntia enim vobis necessária est: ut, voluntátem Dei faciéntes, reportétis promissiónem. Adhuc enim módicum aliquántulum, qui ventúrus est, véniet, et non tardábit. Justus autem meus ex fide vivit.

Gradual

Ps 33:18-19

Clamavérunt justi, et Dóminus exaudívit eos: et ex ómnibus tribulatiónibus eórum liberávit eos.

V. Juxta est Dóminus his, qui tribuláto sunt corde: et húmiles spíritu salvábit. Allelúja, allelúja.

V. Te Mártyrum candidátus laudat exércitus, Dómine. Allelúja.

Gospel

Matt 24:3-13

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum

In illo témpore: Sedénte Jesu super montem Olivéti, accessérunt ad eum discípuli secréto, dicéntes: Dic nobis, quando hæc erunt? et quod signum advéntus tui et consummatiónis sǽculi? ¶ Et respóndens Jesus, dixit eis: Vidéte, ne quis vos sedúcat. Multi enim vénient in nómine meo, dicéntes: Ego sum Christus: et multos sedúcent. Auditúri enim estis prælia et opiniónes prœliórum. Vidéte, ne turbémini. Opórtet enim hæc fíeri, sed nondum est finis. Consúrget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestiléntiæ et fames et terræmótus per loca. Hæc autem ómnia inítia sunt dolórum. Tunc tradent vos in tribulatiónem et occídent vos: et éritis odio ómnibus géntibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabúntur multi, et ínvicem tradent, et odio habébunt ínvicem. Et multi pseudoprophétæ surgent, et sedúcent multos. Et quóniam abundávit iníquitas, refrigéscet cáritas multórum. Qui autem perseveráverit usque in finem, hic salvus erit.

Offertory

Sap 3:1-3

Justórum ánimæ in manu Dei sunt, et non tanget illos torméntum malítiæ: visi sunt óculis insipiéntium mori: illi autem sunt in pace, allelúja.

(sed post Septuagesimam dicitur)

pace.

Communion

Matt 10:27

Quod dico vobis in ténebris, dícite in lúmine, dicit Dóminus: et quod in aure audítis, prædicáte super tecta.