All Mass Readings

St. Hyacinth

1962 Roman MissalMonday, August 17, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Ps 36:30-31; Ps 36:1

v. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)

Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem.

v. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (Allelúja, allelúja.)

Epistle

Eccli 31:8-11

Léctio libri Sapiéntiæ

Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.

Gradual

Ps 91:13; 91:14

Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.

Alleluia

Ps 91:3; Ja 1:12

Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem. Allelúja, allelúja

Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

Gospel

Luc 12:35-40

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. ¶ Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertory

Ps 88:25

Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (Allelúja.)

Communion

Matt 24:46-47

Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (Allelúja.)