1st Sunday of Advent
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 24:1-3; Ps 24:4
v. Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confÃdo, non erubéscam: neque irrÃdeant me inimÃci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Vias tuas, Dómine, demónstra mihi: et sémitas tuas édoce me.
v. Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confÃdo, non erubéscam: neque irrÃdeant me inimÃci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Epistle
Rom 13:11-14
Lectio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános
Fratres: Sciéntes, quia hora est jam nos de somno súrgere. Nunc enim própior est nostra salus, quam cum credÃdimus. Nox præcéssit, dies autem appropinquávit. Abjiciámus ergo ópera tenebrárum, et induámur arma lucis. Sicut in die honéste ambulémus: non in comessatiónibus et ebrietátibus, non in cubÃlibus et impudicÃtiis, non in contentióne et æmulatióne: sed induÃmini Dóminum Jesum Christum.
Gradual
Ps 24:3; 24:4
Univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur, Dómine.
V. Vias tuas, Dómine, notas fac mihi: et sémitas tuas édoce me. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 84:8
V. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: et salutáre tuum da nobis. Allelúja.
Gospel
Luc 21:25-33
Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis: Erunt signa in sole et luna et stellis, et in terris pressúra géntium præ confusióne sónitus maris et flúctuum: arescéntibus homÃnibus præ timóre et exspectatióne, quæ supervénient univérso orbi: nam virtútes cÅ“lórum movebúntur. Et tunc vidébunt FÃlium hóminis veniéntem in nube cum potestáte magna et majestáte. His autem fÃeri incipiéntibus, respÃcite et leváte cápita vestra: quóniam appropÃnquat redémptio vestra. Et dixit illis similitúdinem: Vidéte ficúlneam et omnes árbores: cum prodúcunt jam ex se fructum, scitis, quóniam prope est æstas. Ita et vos, cum vidéritis hæc fÃeri, scitóte, quóniam prope est regnum Dei. Amen, dico vobis, quia non præterÃbit generátio hæc, donec ómnia fiant. CÅ“lum et terra transÃbunt: verba autem mea non transÃbunt.
Offertory
Ps 24:1-3
Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confÃdo, non erubéscam: neque irrÃdeant me inimÃci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Communion
Ps 84:13
Dóminus dabit benignitátem: et terra nostra dabit fructum suum.