17th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Sung Text
Introit
Ps 118:137; 118:124; Ps 118:1
v. Justus es, Dómine, et rectum judícium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.
Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.
v. Justus es, Dómine, et rectum judicium tuum: fac cum servo tuo secúndum misericórdiam tuam.
Reading
Epistle
Ephes 4:1-6
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios
Fratres: Obsecro vos ego vinctus in Dómino, ut digne ambulétis vocatióne, qua vocáti estis, cum omni humilitáte et mansuetúdine, cum patiéntia, supportántes ínvicem in caritáte, sollíciti serváre unitátem spíritus in vínculo pacis. Unum corpus et unus spíritus, sicut vocáti estis in una spe vocatiónis vestræ. Unus Dóminus, una fides, unum baptísma. Unus Deus et Pater ómnium, qui est super omnes et per ómnia et in ómnibus nobis. Qui est benedíctus in sǽcula sæculórum. Amen.
Sung Text
Gradual and Alleluia
Ps 32:12; 32:6; Ps 101:2
Beáta gens, cujus est Dóminus Deus eórum: pópulus, quem elégit Dóminus in hereditátem sibi.
V. Verbo Dómini cœli firmáti sunt: et spíritu oris ejus omnis virtus eórum. Allelúja, allelúja
Dómine, exáudi oratiónem meam, et clamor meus ad te pervéniat. Allelúja.
Reading
Gospel
Matt 22:34-46
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Accessérunt ad Jesum pharisǽi: et interrogávit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum: Magíster, quod est mandátum magnum in lege? Ait illi Jesus: Díliges Dóminum, Deum tuum, ex toto corde tuo et in tota ánima tua et in tota mente tua. Hoc est máximum et primum mandátum. Secúndum autem símile est huic: Díliges próximum tuum sicut teípsum. In his duóbus mandátis univérsa lex pendet et prophétæ. Congregátis autem pharisǽis, interrogávit eos Jesus, dicens: Quid vobis vidétur de Christo? cujus fílius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quómodo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Dómino meo, sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum? Si ergo David vocat eum Dóminum, quómodo fílius ejus est? Et nemo poterat ei respóndere verbum: neque ausus fuit quisquam ex illa die eum ámplius interrogáre.
Sung Text
Offertory
Dan 9:17; 9:18; 9:19
Orávi Deum meum ego Dániel, dicens: Exáudi, Dómine, preces servi tui: illúmina fáciem tuam super sanctuárium tuum: et propítius inténde pópulum istum, super quem invocátum est nomen tuum, Deus.
Sung Text
Communion
Ps 75:12-13
Vovéte et réddite Dómino, Deo vestro, omnes, qui in circúitu ejus affértis múnera: terríbili, et ei qui aufert spíritum príncipum: terríbili apud omnes reges terræ.