10th Sunday after Pentecost
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 54:17-20; 54:23; Ps 54:2-3
v. Dum clamárem ad Dóminum, exaudÃvit vocem meam, ab his, qui appropÃnquant mihi: et humiliávit eos, qui est ante sǽcula et manet in ætérnum: jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet.
Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despéxeris deprecatiónem meam: inténde mihi et exáudi me.
v. Dum clamárem ad Dóminum, exaudÃvit vocem meam, ab his, qui appropÃnquant mihi: et humiliávit eos, qui est ante sǽcula et manet in ætérnum: jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet.
Epistle
1 Cor 12:2-11
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad CorÃnthios
Fratres: Scitis, quóniam, cum gentes essétis, ad simulácra muta prout ducebámini eúntes. Ideo notum vobisfacio, quod nemo in SpÃritu Dei loquens, dicit anáthema Jesu. Et nemo potest dÃcere, Dóminus Jesus, nisi in SpÃritu Sancto. Divisiónes vero gratiárum sunt, idem autem SpÃritus. Et divisiónes ministratiónum sunt, idem autem Dóminus. Et divisiónes operatiónum sunt, idem vero Deus, qui operátur ómnia in ómnibus. UnicuÃque autem datur manifestátio SpÃritus ad utilitátem. Alii quidem per SpÃritum datur sermo sapiéntiæ álii autem sermo sciéntiæ secúndum eúndem SpÃritum: álteri fides in eódem SpÃritu: álii grátia sanitátum in uno SpÃritu: álii operátio virtútum, álii prophetÃa, álii discrétio spirÃtuum, álii génera linguárum, álii interpretátio sermónum. Hæc autem ómnia operátur unus atque idem SpÃritus, dÃvidens sÃngulis, prout vult.
Gradual
Ps 16:8; 16:2
Custódi me, Dómine, ut pupÃllam óculi: sub umbra alárum tuárum prótege me.
V. De vultu tuo judÃcium meum pródeat: óculi tui vÃdeant æquitátem.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 64:2
Te decet hymnus, Deus, in Sion: et tibi reddétur votum in Jerúsalem. Allelúja.
Gospel
Luc 18:9-14
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Lucam
In illo témpore: Dixit Jesus ad quosdam, qui in se confidébant tamquam justi et aspernabántur céteros, parábolam istam: Duo hómines ascendérunt in templum, ut orárent: unus pharisǽus, et alter publicánus. Pharisǽus stans, hæc apud se orábat: Deus, grátias ago tibi, quia non sum sicut céteri hóminum: raptóres, injústi, adúlteri: velut étiam hic publicánus. Jejúno bis in sábbato: décimas do ómnium, quæ possÃdeo. Et publicánus a longe stans nolébat nec óculos ad cÅ“lum leváre: sed percutiébat pectus suum, dicens: Deus, propÃtius esto mihi peccatóri. Dico vobis: descéndit hic justificátus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exáltat, humiliábitur: et qui se humÃliat, exaltábitur.
Offertory
Ps 24:1-3
Ad te, Dómine, levávi ánimam meam: Deus meus, in te confÃdo, non erubéscam: neque irrÃdeant me inimÃci mei: étenim univérsi, qui te exspéctant, non confundéntur.
Communion
Ps 50:21
Acceptábis sacrificium justÃtiæ, oblatiónes et holocáusta, super altáre tuum, Dómine.