All Mass Readings

Translation of the Body of Saint Philomena

1962 Roman MissalMonday, August 10, 2026Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Sung Text

Introit

Ps 95:6; Ps 95:1

Chant link pending

v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus.

Cantáte Dómino cánticum novum: cantáte Dómino, omnis terra.

v. Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas et magnificéntia in sanctificatióne ejus.

Reading

Epistle

2 Cor 9:6-10

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios

Fratres: Qui parce séminat, parce et metet: et qui séminat in benedictiónibus, de benedictiónibus et metet. Unusquísque prout destinávit in corde suo, non ex tristítia aut ex necessitáte: hilárem enim datórem díligit Deus. Potens est autem Deus omnem grátiam abundáre fácere in vobis, ut, in ómnibus semper omnem sufficiéntiam habéntes, abundétis in omne opus bonum, sicut scriptum est: Dispérsit, dedit paupéribus: justítia ejus manet in sǽculum sǽculi. Qui autem admínistrat semen seminánti: et panem ad manducándum præstábit, et multiplicábit semen vestrum, et augébit increménta frugum justítiæ vestræ.

Sung Text

Gradual and Alleluia

Ps 16:3

Chant link pending

Probásti, Dómine, cor meum, et visitásti nocte.

V. Igne me examinásti, et non est invénta in me iníquitas.

Allelúja, allelúja.

V. Levíta Lauréntius bonum opus operátus est: qui per signum crucis cœcos illuminávit. Allelúja.

Reading

Gospel

Joann 12:24-26

Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem

In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Amen, amen, dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fúerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fúerit, multum fructum affert. Qui amat ánimam suam, perdet eam: et qui odit ánimam suam in hoc mundo, in vitam ætérnam custódit eam. Si quis mihi mínistrat, me sequátur: et ubi sum ego, illic et miníster meus erit. Si quis mihi ministráverit, honorificábit eum Pater meus.

Sung Text

Offertory

Ps 95:6

Chant link pending

Conféssio et pulchritúdo in conspéctu ejus: sánctitas, et magnificéntia in sanctificatióne ejus.

Sung Text

Communion

Joann 12:26

Chant link pending

Qui mihi mínistrat, me sequátur: et ubi ego sum, illic et miníster meus erit.