The Seven Holy Brothers et al.
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 112:1; 112:9; Ps 112:2
v. Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini: qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem.
Sit nomen Dómini benedíctum: ex hoc nunc, ei usque in sǽculum.
v. Laudáte, púeri, Dóminum, laudáte nomen Dómini: qui habitáre facit stérilem in domo, matrem filiórum lætántem.
Epistle
Text is not available yet in this language.
Gradual and Alleluia
Ps 123:7-8
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium.
V. Láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus: adjutórium nostrum in nómine Dómini, qui fecit cœlum et terram.
Allelúja, allelúja.
V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secuta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.
Gospel
Matt 12:46-50
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Loquente Jesu ad turbas, ecce, Mater ejus et fratres stabant foris, quæréntes loqui ei. Dixit autem ei quidam: Ecce, mater tua et fratres tui foris stant, quæréntes te. At ipse respóndens dicénti sibi, ait: Quæ est mater mea et qui sunt fratres mei? Et exténdens manum in discípulos suos, dixit: Ecce mater mea et fratres mei. Quicúmque enim fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est.
Offertory
Ps 123:7
Anima nostra, sicut passer, erépta est de láqueo venántium: láqueus contrítus est, et nos liberáti sumus.
Communion
Matt 12:50
Quicúmque fécerit voluntátem Patris mei, qui in cœlis est: ipse meus frater et soror et mater est, dicit Dóminus.