Sunday in the Octave of the Nativity
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Sap 18:14-15; Ps 92:1
v. Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter háberet, omnÃpotens Sermo tuus, Dómine, de cÅ“lis a regálibus sédibus venit.
Dóminus regnávit, decórem indútus est: indútus est Dóminus fortitúdinem, et præcÃnxit se.
v. Dum médium siléntium tenérent ómnia, et nox in suo cursu médium iter háberet, omnÃpotens Sermo tuus, Dómine, de cÅ“lis a regálibus sédibus venit.
Epistle
Gal 4:1-7
Lectio EpÃstolæ beati Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Fratres: Quanto témpore heres párvulus est, nihil differt a servo, cum sit dóminus ómnium: sed sub tutóribus et actóribus est usque ad præfinÃtum tempus a patre: ita et nos, cum essémus párvuli, sub eleméntis mundi erámus serviéntes. At ubi venit plenitúdo témporis, misit Deus FÃlium suum, factum ex mulÃere, factum sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redÃmeret, ut adoptiónem filiórum reciperémus. Quóniam autem estis fÃlii, misit Deus SpÃritum FÃlii sui in corda vestra, clamántem: Abba, Pater. Itaque jam non est servus, sed fÃlius: quod si fÃlius, et heres per Deum.
Gradual
Ps 44:3; 44:2
Speciósus forma præ filiis hóminum: diffúsa est gratia in lábiis tuis.
V. Eructávit cor meum verbum bonum, dico ego ópera mea Regi: lingua mea cálamus scribæ, velóciter scribéntis. Allelúja, allelúja.
Alleluia
Ps 92:1
Dóminus regnávit, decórem Ãnduit: Ãnduit Dóminus fortitúdinem, et præcÃnxit se virtúte. Allelúja.
Gospel
Luc 2:33-40
Sequéntia ++ sancti Evangélii secundum Lucam.
In illo témpore: Erat Joseph et MarÃa Mater Jesu, mirántes super his quæ dicebántur de illo. Et benedÃxit illis SÃmeon, et dixit ad MarÃam Matrem ejus: Ecce, pósitus est hic in ruÃnam et in resurrectiónem multórum in Israël: et in signum, cui contradicétur: et tuam ipsÃus ánimam pertransÃbit gládius, ut reveléntur ex multis córdibus cogitatiónes. Et erat Anna prophetÃssa, fÃlia Phánuel, de tribu Aser: hæc procésserat in diébus multis, et vÃxerat cum viro suo annis septem a virginitáte sua. Et hæc vÃdua usque ad annos octogÃnta quátuor: quæ non discedébat de templo, jejúniis et obsecratiónibus sérviens nocte ac die. Et hæc, ipsa hora supervéniens, confitebátur Dómino, et loquebátur de illo ómnibus, qui exspectábant redemptiónem Israël. Et ut perfecérunt ómnia secúndum legem Dómini, revérsi sunt in Galilǽam in civitátem suam Názareth. Puer autem crescébat, et confortabátur, plenus sapiéntia: et grátia Dei erat in illo.
Offertory
Ps 92:1-2
Deus firmávit orbem terræ, qui non commovébitur: paráta sedes tua, Deus, ex tunc, a sǽculo tu es.
Communion
Matt 2:20
Tolle Púerum et Matrem ejus, et vade in terram Israël: defúncti sunt enim, qui quærébant ánimam Púeri.