All Mass Readings

Sts. John and Paul

1962 Roman MissalFriday, June 26, 2026
Sanctoral

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Ps 33:20-21; Ps 33:2

v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.

Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.

v. Multæ tribulatiónes justórum, et de his ómnibus liberávit eos Dóminus: Dóminus custódit ómnia ossa eórum: unum ex his non conterétur.

Epistle

Eccli 44:10-15

Léctio libri Sapiéntiæ

Hi viri misericórdiæ sunt, quorum pietátes non defuérunt: cum semine eórum pérmanent bona, heréditas sancta nepótes eórum, et in testaméntis stetit semen eórum: et fílii eórum propter illos usque in ætérnum manent: semen eórum et glória eórum non derelinquétur. Córpora ipsórum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem. Sapiéntiam ipsórum narrent pópuli, et laudem eórum núntiet Ecclésia.

Gradual and Alleluia

Ps 132:1-2

Ecce, quam bonum et quam jucúndum, habitáre fratres in unum!

V. Sicut unguéntum in cápite, quod descéndit in barbam, barbam Aaron. Allelúja, allelúja.

V. Hæc est vera fratérnitas, quæ vicit mundi crímina: Christum secúta est, ínclita tenens regna cœléstia. Allelúja.

Gospel

Text is not available yet in this language.

Offertory

Ps 5:12-13

Gloriabúntur in te omnes, qui díligunt nomen tuum: quóniam tu, Dómine, benedíces justo: Dómine, ut scuto bonæ voluntátis tuæ coronásti nos.

Communion

Text is not available yet in this language.