St. John Mary Vianney
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 33:10-11; Ps 33:2
v. Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: dívites eguérunt et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.
Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo.
v. Timéte Dóminum, omnes sancti ejus, quóniam nihil deest timéntibus eum: dívites eguérunt et esuriérunt: inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.
Epistle
1 Thess 2:13-16
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Thessalonicénses
Fratres: Grátias ágimus Deo sine intermissióne: quóniam, cum accepissétis a nobis verbum audítus Dei, accepístis illud, non ut verbum hóminum, sed - sicut est vere - verbum Dei, qui operátur in vobis, qui credidístis. Vos enim imitatóres facti estis, fratres, ecclesiárum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia éadem passi estis et vos a contribúlibus vestris, sicut et ipsi a Judæis: qui et Dóminum occidérunt Jesum et Prophétas: et nos persecúti sunt, et Deo non placent, et ómnibus homínibus adversántur, prohibéntes nos géntibus loqui, ut salvæ fiant, ut ímpleant peccáta sua semper: pervénit enim ira Dei super illos usque in finem.
Gradual
Ps 33:10; 33:11
Timéte Dóminum, omnes sancti ejus: quóniam nihil deest timéntibus eum. v. Inquiréntes autem Dóminum, non defícient omni bono.
Allelúja, allelúja.
Alleluia
Sap 3:7
Fulgébunt justi, et tamquam scintíllæ in arundinéto current in ætérnum. Allelúja.
Gospel
Marc 16:15-18
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Marcum
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Eúntes in mundum univérsum, prædicáte Evangélium omni creatúræ. Qui credíderit, et baptizátus fúerit, salvus erit: qui vero non credíderit, condemnábitur. Signa autem eos, qui credíderint, hæc sequéntur: In nómine meo dæmónia ejícient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortíferum quid bíberint, non eis nocébit: super ægros manus impónent, et bene habébunt.
Offertory
Ps 31:11
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde.
Communion
Marc 16:17; 16:18
Signa autem eos, qui in me credunt, hæc sequéntur: dæmónia ejícient: super ægros manus impónent, et bene habébunt.