Septuagesima Sunday
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 17:5; 17:6; 17:7; Ps 17:2-3
v. Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me: et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudÃvit de templo sancto suo vocem meam.
DÃligam te, Dómine, fortitúdo mea: Dóminus firmaméntum meum, et refúgium meum, et liberátor meus.
v. Circumdedérunt me gémitus mortis, dolóres inférni circumdedérunt me: et in tribulatióne mea invocávi Dóminum, et exaudÃvit de templo sancto suo vocem meam.
Epistle
1 Cor 9:24-27; 10:1-5
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad CorÃnthios
Fratres: NescÃtis, quod ii, qui in stádio currunt, omnes quidem currunt, sed unus áccipit bravÃum? Sic cúrrite, ut comprehendátis. Omnis autem, qui in agóne conténdit, ab ómnibus se ábstinet: et illi quidem, ut corruptÃbilem corónam accÃpiant; nos autem incorrúptam. Ego Ãgitur sic curro, non quasi in incértum: sic pugno, non quasi áërem vérberans: sed castÃgo corpus meum, et in servitútem rédigo: ne forte, cum áliis prædicáverim, ipse réprobus effÃciar. Nolo enim vos ignoráre, fratres, quóniam patres nostri omnes sub nube fuérunt, et omnes mare transiérunt, et omnes in Móyse baptizáti sunt in nube et in mari: et omnes eándem escam spiritálem manducavérunt, et omnes eúndem potum spiritálem bibérunt bibébant autem de spiritáli, consequénte eos, petra: petra autem erat Christus: sed non in plúribus eórum beneplácitum est Deo.
Gradual
Ps 9:10-11; 9:19-20
Adjútor in opportunitátibus, in tribulatióne: sperent in te, qui novérunt te: quóniam non derelÃnquis quæréntes te, Dómine,
V. Quóniam non in finem oblÃvio erit páuperis: patiéntia páuperum non perÃbit in ætérnum: exsúrge, Dómine, non præváleat homo.
_
Tract
Ps 129:1-4
De profúndis clamávi ad te. Dómine: Dómine, exáudi vocem meam.
V. Fiant aures tuæ intendéntes in oratiónem servi tui.
V. Si iniquitátes observáveris, Dómine: Dómine, quis sustinébit?
V. Quia apud te propitiátio est, et propter legem tuam sustÃnui te, Dómine.
Alleluia
Text is not available yet in this language.
Gospel
Matt 20:1-16
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Matthǽum
In illo témpore: Dixit Jesus discÃpulis suis parábolam hanc: Simile est regnum coelórum hómini patrifamÃlias, qui éxiit primo mane condúcere operários in vÃneam suam. Conventióne autem facta cum operáriis ex denário diúrno, misit eos in vÃneam suam. Et egréssus circa horam tértiam, vidit álios stantes in foro otiósos, et dixit illis: Ite et vos in vÃneam meam, et quod justum fúerit, dabo vobis. Illi autem abiérunt. Iterum autem éxiit circa sextam et nonam horam: et fecit simÃliter. Circa undécimam vero éxiit, et invénit álios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiósi? Dicunt ei: Quia nemo nos condúxit. Dicit illis: Ite et vos in vÃneam meam. Cum sero autem factum esset, dicit dóminus vÃneæ procuratóri suo: Voca operários, et redde illis mercédem, incÃpiens a novÃssimis usque ad primos. Cum venÃssent ergo qui circa undécimam horam vénerant, accepérunt sÃngulos denários. Veniéntes autem et primi, arbitráti sunt, quod plus essent acceptúri: accepérunt autem et ipsi sÃngulos denários. Et accipiéntes murmurábant advérsus patremfamÃlias, dicéntes: Hi novÃssimi una hora fecérunt et pares illos nobis fecÃsti, qui portávimus pondus diéi et æstus. At ille respóndens uni eórum, dixit: AmÃce, non facio tibi injúriam: nonne ex denário convenÃsti mecum? Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novÃssimo dare sicut et tibi. Aut non licet mihi, quod volo, fácere? an óculus tuus nequam est, quia ego bonus sum? Sic erunt novÃssimi primi, et primi novÃssimi. Multi enim sunt vocáti, pauci vero elécti.
Offertory
Ps 91:2
Bonum est confitéri Dómino, et psállere nómini tuo, AltÃssime.
Communion
Ps 30:17-18
Illúmina fáciem tuam super servum tuum, et salvum me fac in tua misericórdia: Dómine, non confúndar, quóniam invocávi te.