Palm Sunday
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Introit
Ps 21:20 et 22; Ps 21:2
v. Dómine, ne longe fácias auxÃlium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: lÃbera me de ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquÃsti? longe a salúte mea verba delictórum meórum.
v. Dómine, ne longe fácias auxÃlium tuum a me, ad defensiónem meam áspice: lÃbera me de ore leónis, et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Epistle
Phil 2:5-11
Léctio EpÃstolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Fratres: Hoc enim sentÃte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapÃnam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetÃpsum exinanÃvit, formam servi accÃpiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetÃpsum, factus obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: et donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur cÅ“léstium, terréstrium et infernórum: et omnis lingua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Gradual
Ps 72:24 et 1-3
TenuÃsti manum déxteram meam: et in voluntáte tua deduxÃsti me: et cum glória assumpsÃsti me.
V. Quam bonus Israël Deus rectis corde! mei autem pæne moti sunt pedes: pæne effúsi sunt gressus mei: quia zelávi in peccatóribus, pacem peccatórum videns.
_
Tract
Text is not available yet in this language.
Alleluia
Tractus 21:2-9, 18, 19, 22, 24, 32
Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquÃsti?
V. Longe a salúte mea verba delictórum meórum.
V. Deus meus, clamábo per diem, nec exáudies: in nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
V. Tu autem in sancto hábitas, laus Israël.
V. In te speravérunt patres nostri: speravérunt, et liberásti eos.
V. Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: in te speravérunt, et non sunt confúsi.
V. Ego autem sum vermis, et non homo: oppróbrium hóminum et abjéctio plebis.
V. Omnes, qui vidébant me, aspernabántur me: locúti sunt lábiis et movérunt caput.
V. Sperávit in Dómino, erÃpiat eum: salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
V. Ipsi vero consideravérunt et conspexérunt me: divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
V. LÃbera me de ore leónis: et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
V. Qui timétis Dóminum, laudáte eum: univérsum semen Jacob, magnificáte eum.
V. Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: et annuntiábunt cÅ“li justÃtiam ejus.
V. Pópulo, qui nascétur, quem fecit Dóminus.
Offertory
Ps 68:21-22
Impropérium exspectávit cor meum et misériam: et sustÃnui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsÃvi, et non invéni: et dedérunt in escam meam fel, et in siti mea potavérunt me acéto.
Communion
Matt 26:42
Pater, si non potest hic calix transÃre, nisi bibam illum: fiat volúntas tua.