All Mass Readings

For Bride and Bridegroom — Nuptial Mass

1962 Roman Missal

Text Language

Readings and Mass Texts

Mass Readings

Introit

Tobias 7:15; 8:19

Deus Israel coniungat vos: et ipse sit vobiscum, qui misertus est duobus unicis: et nunc, Domine, fac eos plenius benedicere te.

Epistle

Ephesians 5:22-33

Fratres: Mulieres viris suis subditae sint, sicut Domino : quoniam vir caput est mulieris, sicut Christus caput est Ecclesiae : ipse, salvator corporis ejus. Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus. Viri, diligite uxores vestras, sicut et Christus dilexit Ecclesiam, et seipsum tradidit pro ea, ut illam sanctificaret, mundans lavacro aquae in verbo vitae, ut exhiberet ipse sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam, aut rugam, aut aliquid hujusmodi, sed ut sit sancta et immaculata. Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit. Nemo enim umquam carnem suam odio habuit : sed nutrit et fovet eam, sicut et Christus Ecclesiam : quia membra sumus corporis ejus, de carne ejus et de ossibus ejus. Propter hoc relinquet homo patrem et matrem suam, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et in Ecclesia. Verumtamen et vos singuli, unusquisque uxorem suam sicut seipsum diligat : uxor autem timeat virum suum.

Gradual

Psalm 127:3 (RSV-CE 128)

Uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuae. V. Filii tui sicut novellae olivarum in circuitu mensae tuae. Alleluia, alleluia.

Tract

Psalm 127:4-6 (RSV-CE 128)

Ecce, sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum. V. Benedicat tibi Dominus ex Sion: et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitae tuae. V. Et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel.

Lesser Alleluia

Psalms 19:3 (RSV-CE 20)

Alleluia, alleluia. V. Mittat vobis Dominus auxilium de sancto: et de Sion tueatur vos. Alleluia.

Gospel

Matthew 19:3-6

In illo tempore: Accesserunt ad Jesum pharisaei, tentantes eum et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? Qui respondens, ait eis: Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos? et dixit: Propter hoc dimittet homo patrem et matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.

Offertory

Psalms 30:15-16 (RSV-CE 31)

In te speravi, Domine: dixi: Tu es Deus meus: in manibus tuis tempora mea.

Communion

Psalms 127:4, 6 (RSV-CE 128)

Ecce sic benedicetur omnis homo, qui timet Dominum: et videas filios filiorum tuorum: pax super Israel.