Friday - Jul 24
1962 Roman MissalFriday, July 24, 2026Sanctoral
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Gospel
Joannes 15:12-16
Sequéntia ++ sancti Evangélii secúndum Joánnem
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hoc est præcéptum meum, ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos. Majórem hac dilectiónem nemo habet, ut ánimam suam ponat quis pro amícis suis. Vos amíci mei estis, si fecéritis quæ ego præcípio vobis. Jam non dicam vos servos: quia servus nescit, quid fáciat dóminus ejus. Vos autem dixi amícos: quia ómnia, quæcúmque audívi a Patre meo, nota feci vobis. Non vos me elegístis: sed ego elégi vos, et pósui vos, ut eátis, et fructum afferátis: et fructus vester maneat: ut, quodcúmque petiéritis Patrem in nómine meo, det vobis.