Feast of St. Pius X, Pope and Confessor
Text Language
Readings and Mass Texts
Mass Readings
Sung Text
Introit
Ps 88:20-22; Ps. 88:2
v. Extuli eléctum de pópulo, óleo sancto meo unxi eum: ut manus mea sit semper cum eo, et brácchium meum confírmet eum.
Grátias Dómini in ætérnum cantábo: per omnes generatiónes annuntiábo fidelitátem tuam ore meo.
v. Extuli eléctum de pópulo, óleo sancto meo unxi eum: ut manus mea sit semper cum eo, et brácchium meum confírmet eum.
Reading
Epistle
1 Thess 2:2-8
Lectio prima Sancti Pauli apóstoli ad Thessalonicénses
v. Fratres: Fidúciam habúimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangélium Dei in multa sollicitúdine. Exhortátio enim nostra non de erróre, neque de immundítia, neque in dolo, sed sicut probáti sumus a Deo ut crederétur nobis Evangélium: ita lóquimur non quasi homínibus placéntes, sed Deo, qui probat corda nostra. Neque enim aliquándo fúimus in sermóne adulatiónis, sicut scitis: neque in occasióne avarítiæ: Deus testis est: nec quæréntes ab homínibus glóriam, neque a vobis, neque ab áliis. Cum possémus vobis óneri esse ut Christi apóstoli: sed facti sumus párvuli in médio vestrum, tamquam si nutrix fóveat fílios suos. Ita desiderántes vos, cúpide volebámus trádere vobis non solum Evangélium Dei, sed étiam ánimas nostras: quóniam caríssimi nobis facti estis.
Sung Text
Gradual and Alleluia
Ps 39:10-11; Ps 22:5-6
v. Annuntiávi justítiam tuam in cœtu magno; ecce lábia mea non cohíbui: Dómine, tu nosti.
V. Justítiam tuam non abscóndi in corde meo; fidelitátem tuam et auxílium tuum narrávi. Allelúia, allelúia.
Paras mihi mensam, inúngis óleo caput meum, calix meus ubérrimus est. Allelúia.
Reading
Gospel
Joannes 21:15-17
Sequéntia Sancti evangélii secúndum Joánnem
v. In illo témpore, dicit Jesus Simóni Petro: Simon Joánnis, díligis me plus his? Dicit ei: Etiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei íterum: Simon Joánnis, díligis me? Ait illi: Etiam Dómine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos. Dicit ei tértio: Simon Joánnis, amas me? Contristátus est Petrus, quia dixit ei tértio: Amas me? et dixit ei: Dómine, tu ómnia nosti, tu scis quia amo te. Dixit ei: Pasce oves meas.
Sung Text
Offertory
Ps 33:12
v. Veníte, fílii; audíte me: timórem Dómini docébo vos.
Sung Text
Communion
Joannes 6:56-57
Caro enim mea vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus; qui mandúcat meam carnem et bibit meum sánguinem, in me manet, et ego in illo.